f. 347r
diabolo reddidit, ut
Surius
in historia anni
1564? refert.[1]
Libros plures erroribus plenos edidit. Nos errores Institutionis eius, quod opus in 4 libros distinctum est, breviter colligemus. Edidit Institutionem suam anno 1559, nam antea praevius liber fuerat.
1° Primus error est: miracula catholicorum aut frivola sunt aut ridicula aut vana et mendacia: Praefat. Institutionis.
2° Non necessarium est Ecclesiam semper habere formam conspicuam, sed ad tempus delitescere potest:
ibidem.
Vide inferius artic. 109. In ipso initio exorditur Calvinus a mendaciis. Dicit enim scribere D. Hieronymum praefat. in Ieremiam Aegyptios apud se sepultum Ieremiam sacrificiis divinisque honoribus coluisse, quod falsissimum est.
3° Non est Ecclesiae iudicare qui sint libri canonici, et qui non sunt, sed ipsa Scriptura sacra seipsam prodit, sicut sol proprio lumine innotescit:
lib. 1 cap. 7.
4° Cur ergo cap. 9 tam multum vociferaris Calvine contra fanaticos, qui spiritum revelantem sequi se dicunt? Unde nobis probabis Spiritum tuum qui approbat epistolam Iacobi, esse album, et spiritum Lutheri qui eam epistolam reprobat, esse nigrum?
5o Insaniunt ii qui simulacra sanctorum exemplo illorum Cherubim quae supra arcam visebantur, defendere volunt: lib. 1 cap. 11 ¶ 3.
Mentitur impudentissime ibidem, cum dicit papistas asserere visibilem Dei effigies apud Iudaeos exstitisse in arca testamenti.
6° Si Gregorius Papa in Spiritu Sancti schola edoctus esset, numquam dixisset idiotarum librum esse imagines: lib. 1 cap. 11 ¶ 5.
7° Non debent in templis erigi cruces neque sanctorum imagines, quae vera idola sunt:
lib. 1 cap. 11 ¶ 7.
8° Initium idolorum inveniendorum non fuit id quod legimus Sap. 14, scilicet ut haberent vivi memoriam carorum iam defunctorum, constat enim eam esse multo antiquiorem, cum legimus Rachaelem furatam esse idola patris sui Laban. Sed vera idolorum origo fuit, quia homo Deum pro captu suo imaginari ausus est, et sicut mens conceperat, ita manus expresserunt:
lib. 1 cap. 11 ¶ 8.
Satis argute Spiritum Sanctum reprehendit, quasi vero idola Laban non poterant esse imagines hominum iam defunctorum! Sed cur pro sua audacitate nihil adfert nisi auctoritatem capitis sui?
9° Non licet ullam imaginibus venerationem exhibere: lib. 1 cap. 11 ¶ 9 et 10.
Et hic impudenter mentitur.
Dicit enim nec Iudaeos nec gentiles vocasse idola sua deos.
Nam Exod. 32 legimus Iudaeos dixisse:
»Isti sunt dei tui Israel«.[2]
10° Iudaei in idolis suis Deum verum adorare volebant: ibidem. Si ita est, cur a sacra Scriptura idola Iudaeorum vocantur dii alieni? Num in odolo M[oloch] et Chamos Deum verum adorabant?
11° Non recte excusatur imaginum veneratio ab idololatria, si dicitur iis non < blanco >, sed < blanco > exhiberi, nam utraque est servitus. Vero aliquando levius est colere quam servire, et consequenter minor latria quam dulia:
lib. 1 cap. 11 ¶ 16 [et cap. 12 ¶ 2].
_______________