Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/68

From GATE
This page has not been proofread


plures uxores simul habentes: ibidem. 5 95o Licet canonibus repugnantibus cum ethnica vel haeretica, videlicet a se antea carnaliter cognita matrimonium contrahere: ibidem. 96o Licet propter adulterium non solum coniugem dimi􏰇ere, sed etiam aliud coniugium inire: ibidem. (Hunc praeclarum canonem more suo Philippus mendaciis stabilire voluit. Dicit enim talem in ecclesia fuisse consuetudi- 10 nem et allegat Originem in Ma􏰇haeum, Eusebium lib. 4 histor. cap. 17, et Hieronymum in epistula ad Oceanum de obitu Fabiolae. Sed Origenes so- lum dicit id semel factum in ecclesia, et toleratum tamquam minus malum, Eusebius meminit divortii, sed non matrimonii novi, Hieronymus dicit id factus quidem, sed male, et ideo non factum, sed poenitentiam laudat. Ita- 15 que sic fuit in ecclesia consuetudo huius rei, sicut fornicationis et adulterii.). 97o Quandocumque [Quomodocumque?] alter coniugum ab altero deseri- tur, sic iuste potest ad aliud matrimonium convolare: ubidem. 98o Ad civilem magistratum pertinent controversiae de matrimonio: ibi- dem. 20 99o Magistratus civilis leges episcoporum abolere de celibatu sacerdotum et similes suo iure potest: ibidem. 100o Omnia necessario eveniunt: Comment. in epistola ad Romanos. Sed retractavit in locis ultimo editis in apologia Confessionis art. 16. 101o Deus est causa peccatorum, et non minus proditio Iudae quam conver- 25 sio Pauli fuit a Deo: Commentar. in epistolam ad Romanos. Retractavit in Locis et in apologia Confessionis art. 19. 204 Guilielmus Coubrigius Anglus, quemadmodum Foxus in memoriis martyrum retulit, anno 1538 30 propter horrendos et varios errores publice crematus fuit. Historiam totam et errorum catalogum recitat Alanus Copus in lib. 6 Dialogorum cap. 17. Er- rores hi sunt: 1o Sacerdotes sunt rei laesae maiestatis divinae, quod hostiam in 3 partes dividant. 35 2o Nemo debet se ieiuniis macereare aut corpus extenuare. 3o Non volo confessionem apud sacerdoteme dere, nisi me meo arbitrio ab- solvat, et ut mihi praescribat ut dicam: Deus esto propitius etc., et: Benedicat me Deus Pater, etc. 4o Confessio mea hoc septennio mihi inutilis [fuit]. 40 5o Neque apostoli neque evangelistae neque 4 doctores adhuc patefecerunt qua ratione peccatores salvi fiant. 6o Neque vita pie acta neque ieiunia prosunt ad salutem. 7o Christus non est mundi redemptor, sed erit mundi deceptor. 8o Haec vox ”Christus” est foedum nomen. 9o Christi nomen in Iesum immutavi, et ubi habetur in symbolo, et in Iesum 5 Christum, ego dixi: et in iesum Iesum. 10o Omnes qui in nomine Christi crediderunt, ad inferos damnati sunt. 11o Ego numquam Christi nomen confitebor. 12o Illa Christi verba: ”hoc est corpus meum”, sic exponenda sunt: hoc est corpus meum, in quo populus circumvenietur et decipietur. 10 205 Ioannes Calvinus Noviodunensis ex discipulo Zwinglii magister erroris factus est. Ita sectam Sacramentario- rum propriis novitatibus auxit, ut plures Sacramentarii iam ab eo Calvinia- ni quam Zwingliani dicantur. / Surius huius anni historia. / Coepit autem 15 haec pestis mundo innotescere anno 1538. Et deinde post multos labores contra Ecclesiam et Deum susceptos, in quibus miraculum illud nominari [numerari?] potest, quo hominem quem mortuum simulare iusserat, vere exstinxit, cum eum solo imperio excitare vellet, morbo pediculari Dei iu- dicio correptus, animam