f. 346v
Anno Domini
plures uxores simul habentes: ibidem.
95° Licet canonibus repugnantibus cum ethnica vel haeretica, videlicet a se antea carnaliter cognita matrimonium contrahere: ibidem.
96° Licet propter adulterium non solum coniugem dimittere, sed etiam aliud coniugium inire: ibidem. (Hunc praeclarum canonem more suo Philippus mendaciis stabilire voluit. Dicit enim talem in ecclesia fuisse consuetudinem et allegat Originem in Matthaeum, Eusebium lib. 4 histor. cap. 17, et Hieronymum in epistula ad Oceanum de obitu Fabiolae. Sed Origenes solum dicit id semel factum in ecclesia, et toleratum tamquam minus malum, Eusebius meminit divortii, sed non matrimonii novi, Hieronymus dicit id factus quidem, sed male, et ideo non factum, sed poenitentiam laudat. Itaque sic fuit in ecclesia consuetudo huius rei, sicut fornicationis et adulterii.).
97° Quandocumque [Quomodocumque?] alter coniugum ab altero deseritur, sic iuste potest ad aliud matrimonium convolare: ibidem.
98° Ad civilem magistratum pertinent controversiae de matrimonio: ibidem.
99° Magistratus civilis leges episcoporum abolere de celibatu sacerdotum et similes suo iure potest: ibidem.
100° Omnia necessario eveniunt: Comment. in epistola ad Romanos. Sed retractavit in locis ultimo editis in apologia Confessionis art. 16.
101° Deus est causa peccatorum, et non minus proditio Iudae quam conversio Pauli fuit a Deo: Commentar. in epistolam ad Romanos. Retractavit in Locis et in apologia Confessionis art. 19.
204 Guilielmus Coubrigius
1538
Anglus, quemadmodum Foxus in memoriis martyrum retulit, anno 1538 propter horrendos et varios errores publice crematus fuit. Historiam totam et errorum catalogum recitat Alanus Copus in lib. 6 Dialogorum cap. 17. Errores hi sunt:
1° Sacerdotes sunt rei laesae maiestatis divinae, quod hostiam in 3 partes dividant.
2° Nemo debet se ieiuniis macereare aut corpus extenuare.
3° Non volo confessionem apud sacerdoteme dere, nisi me meo arbitrio absolvat, et ut mihi praescribat ut dicam: Deus esto propitius etc., et: Benedicat me Deus Pater, etc.
4° Confessio mea hoc septennio mihi inutilis [fuit].
5° Neque apostoli neque evangelistae neque 4 doctores adhuc patefecerunt qua ratione peccatores salvi fiant.
6° Neque vita pie acta neque ieiunia prosunt ad salutem.
7° Christus non est mundi redemptor, sed erit mundi deceptor.
8° Haec vox »Christus« est foedum nomen.
9° Christi nomen in Iesum immutavi, et ubi habetur in symbolo, et in Iesum Christum, ego dixi: et in iesum Iesum.
10° Omnes qui in nomine Christi crediderunt, ad inferos damnati sunt.
11° Ego numquam Christi nomen confitebor.
12° Illa Christi verba: »hoc est corpus meum«, sic exponenda sunt: hoc est corpus meum, in quo populus circumvenietur et decipietur.
205 Ioannes Calvinus Noviodunensis
1538
ex discipulo Zwinglii magister erroris factus est. Ita sectam Sacramentariorum propriis novitatibus auxit, ut plures Sacramentarii iam ab eo Calviniani quam Zwingliani dicantur.
|
Surius
huius anni historia.[1]
|
Coepit autem haec pestis mundo innotescere anno 1538. Et deinde post multos labores contra Ecclesiam et Deum susceptos, in quibus miraculum illud nominari [numerari?] potest, quo hominem quem mortuum simulare iusserat, vere exstinxit, cum eum solo imperio excitare vellet, morbo pediculari Dei iudicio correptus, animam
_______________
- ↑ Surius Commentarius, 1538, p. 322.