f. 346r
prorsus sine ullo verbo divino: loco de coena Domini. His verbis clare docet Philippus extra sumptionem non esse Christum in Eucharistia, cuius sententiae primus auctor fuit Butzerus: Cochlaeus tract. 3 lib. 3.
82° Abusus est consecrare Eucharistiam ad impetranda temporalia beneficia vel pro salute vivorum et mortuorum: ibidem.
83° Olim satisfactio nihil erat nisi politicus ritus neque ad conscientiam pertinebat: loco de satisfactione.
84° Commentum est monachorum Deum cum peccatum remittit mutare poenam aeternam in temporalem et eam partim virtute clavium temporalium relaxari, partim satisfactionibus esse redimendam: ibidem.
85° Mortificatio carnis per ieiunia et alias asperitates sponte assumptas pertinet ad istud: frustra colunt me mandatis hominum, et est contra praeceotum: non occides, ibidem et loco de mortificatione. Quid ergo sanctus Ioannes Baptista et poestea tot sancti eremitae fecerunt, qui sponte suam carnem tam acriter castigarunt?
86° Mortificatio utilis et Deo placens est vervare temperantiam in cibo et potu et aliis rebus: ibidem. Idem Philippus in loco de scandalo incredibili impudentia depravat locum Historiae Eusebii. Dicit enim lib. 5 historiae scriptum esse, Attalum et Blandinam coniuges fuisse, et cum quidam Christianus qui cum eis erat in carcere propter fidem, a carne et vino abstineret, revelatum fuisse Attalo eum non bene facere, quod abstineret a certis cibis. Nam alii scandalizabantur inde, existimantes eum id facere, quia discrimen ciborum esset praestantior Dei cultus. Haec ibi. At imprimis falsum est Attalum et Blandinam fuisse coniuges, nihil enim tale dicit Eusebius, sed Attalum fuisse virum nobilissimum, Blandinam autem ancillam cuiusdam feminae Christianae. Deinde est mendacium illam rationem esse redditam, ne videlicet putaretur discrimen ciborum esse cultum Dei praestantiorem. Nihil enim tale dicit Eusebius, sed solum insinuat rationem fuisse, ne ille Christianus puteretur abstinere a cibis propter munditiem Iudaeorum more. Alio qui ibidem insinuat Eusebius Blandinam publice praedicasse et caeteros qui erant in carcere, ne mundorum quidem animalium carnibus vesci solitos.
87° Chrysostomus et alii multi insulsi insulse depravant precationem quam Christus tradidit, cum panem quotidianum [non] volunt intellegi de pane corporali, loco de precatione dominica. Certe Chrysostomus cap. 5 Matthaei et similiter auctor Operis imperfecti ibidem docent de pane corporali Dominum esse locutum. Videat igitur Philippus ubi legerit ea quae hic in Chrysostomo et aliis calumniatur.
88° Ad civilem magistratum pertinet emendare dogmata et mores Ecclesiae, praesertim cessantibus episcopis: loco de magistratu civili.
89° Dispensatio nullomodo fieri potest in coniugio quantum ad gradus prohibitos Levit. cap. 19: loco de coniugio.
90° Dispensare possunt pastores et magistratus in gradibus humano iure prohibitis, non enim illa prohibitio est praeceptum, sed consilium: ibidem.
91° Ad magistratum pertinet statuere quas prohibitiones humanas circa coniugium retinere velit: ibidem.
92° Prohibitiones de cognatione spirituali penitus reiciendae sunt: ibidem.
93° Qui errore ducit compressam ab alio, potest cum licentia magistratus dimittere eam: ibidem.
94° Peccaverunt patriarchae