Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/59

From GATE
Revision as of 10:13, 2 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


mense sub Eugenio III, Bernardus homil. 80 in Canticum, D. Thomas I p. q. 28 art. 2, liber 3 vitae Bernardi.


165 Apostolici

a.D. 1145


quidam haeretici fuerunt tempore D. Bernardi, qui se ita nominabant et multas haereses sparserunt: Bernardo homil. 66 in Canticum teste docebant:
1° Nuptias omnes damnandas: Bernardus ibidem.
2° Deinde quidam eorum, mutata sententia, solis virginibus matrimonia concedebant, non autem viduis: ibidem.
3° Abstinebant a lacticiniis et ab omni eo, quod ex coitu nascitur.
4° Ridebant catholicos, quod baptizarent infantes.
5° Ridebant eosdem, quod sanctos invocaban. Bernardus. Idem sectatores.
6° Non orandum pro mortuis.
7° Nullum credunt esse purgatorium.
8° Se solos dicunt Ecclesiae Christi et apostolorum successores. Idem Wicleffistae.
9° Peccatorem non posse esse episcopum. Bernardus ibidem.
10° Circumdabant (-ducebant) foeminas, cum tamen continentiam vovissent: Bernardus serm. 645 in Cantic.
11° Quaesiti fidem, omnia de quibus suspecti videbantur, negabant: ibidem. Idem Clancularii.
12° Laeti ducebantur ad supplicium. Bernardus ibidem. Idem Anabaptistae.
13° Omne iuramentum esse illicitum. Bernardus.


166 Eudo
ecclesiis et monasteriis infestus dicebat se eum esse, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Discipuli autem eius, quos Sapientiam Scientiam et Iudicium nominaverat, ardere magis quam corrigi voluerunt. Gulielmus Neubrigensis Rerum Angliae lib. 1 cap. 19, O o Frisingensis de rebus Frederici lib. 1 cap. 55.


167 Catharorum seu Patarenorum seu Patimorum seu Publicanorum
[haeresis] in tres praecipue sectas dividebatur. Prima vocabatur Albanensium, secunda Cozorentium, tertia Baiolentium, referente Concilio Lateranensi sub Alexandro III papa parte 1 cap. 27, a quo etiam tamquam tunc vigentes damnantur. Conveniebant autem hae tres sectae in sequentibus haereisbus, quae refert Guido Carmelita.
1° Mundum a daemone factum esse.
2° Parvulos non esse baptizandos.
3° Lacticineis vesci non licere.