Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/59

From GATE
This page has been proofread


f. 342r

Anno Domini



144° Sacerdotibus licet uxores[1] ducere: lib. de abrogatione missae privatae.


201 Sacramentariorum

1525]


haeresis est prima proles Lutheri, quae more viperae viscera matris laceravit. Nam ut Lutherus initio odio papae uterum amtris dilacerans de ecclesia egressus est et Lutheranismum condidit, sic anno Domini 1525 Andreas Carolostadius doctor theologiae et Wi enbergensis archidiaconus, qui primus ex sacerdotibus uxorem duxit, odio Lutheri Lutheranismum deseruit, et novam sectam fabricare instituit. Ceterum quia Carolostadius rudior atque hebetior erat quam ut suam sectam propagare posset, diabolus ei eodem anno duos socios adiunxit: Udalricum Zwinglium, diaconum Constantiensem, a quo tamquam a praecipuo auctore Sacramentarii omnes Zwingliani dicuntur, et Ioannem Oecolampadium, monachum Birgi anum. Ferunt primum in epistola ministrorum Basileensium a diabolo necatum, Zwinglium in proelio miserrime trucidatum, et Oecolampadium repentina morte obiisse constat, ut testatur Ioannes Cochlaeus in vita Lutheri anno 1531. Errores paecipui eorum praeter eos, quos cum Luthero communes habent, hi sunt:
1° Verba domini »hoc est corpus meum«, ad Coenam Domini non pertinere, sed per parenthesin dicta esse. / Eckius in Enchiridio, cap. de Eucharistia. /
2° Verba domini »hoc est corpus meum« sic exponi debere: hic panis significat corpus meum, Zwinglius in lib. de verbis doena Domini.
3° Christi corpus et sangunem non esse revera in Eucharistia. Ibidem.
4° Eucharistiam non esse sacrificium quod pro vivis et defunctis offerri debeat. Cochlaeus in actis Lutheri anno 1526.
5° Sanctos non esse invocandos: ibidem.
6° Christi et sanctorum imagines esse destruendas: ibidem.
7° Non esse purgatorium.
8° Nasci parvulos sine originali peccato, Zwinglius de baptismo liber.
9° Baptismum Christi non esse nisi externum signum.
10° Numam et Scipionem et similes ethnicos salvatos esse propter insignes suas et naturales virtutes. Lutherus in ultima confessione sua de Eucharistia adversus Sacramentarios hunc errorem Zwinglio tribuit.


202 Anabaptistarum

1527


secta filia esse videtur Zwinglianae haeresis, neptis Lutheranae. Nam post utramque exorta est, et partem a Luthero accepit, partem a Zwinglio, et nova dogmata de suo addiciens, ab utraque separata novam familiam et populum instituit. / Lambertus Hortensius De tumultu Anabatistarum. / Auctorem eius quidam volunt Thomam Muncerum, ut Ioannes Cochlaeus in vita Lutheri anno 1525, qui Gedeonem se esse iactans rusticos in seditionem contra principes excitavit, et demum captus et ecclesiae reconciliatus capite caesus est. Alii, ut Hosius de heresibus nostri temporis lib. 1 Balthasarem Pacimontanum facit principem Anabaptistarum. Non deest etiam Staphylus in lib. de successione et concordia filiorum Lutheri, qui Bernardum Rotmannum patrem huius egregiae familiae esse vult. Illud constat ex Cochleo in actis Lutheri Anabaptistarum sectam a. Dom. 1527 publice apparere coepisse, quo etiam tempore Lutherus contra eam scripsit. Secta est in multas partes dissecta et errores multos habet, ex quibus primo referremus eos quos Anabaptistae Monasterii anno 1534 ediderunt et quos Ioannes Cochlaeus confutavit et Staphylus:
1° Maiorem ecclesiam et omnia quae divinus cultus exigit devitanda, Oannes Cochlaeus in refutatione articul. Anabaptistarum, ubi etiam sequentes 19 inveniuntur.
2° Similiter chrisma et omnia quae benedictione consecrantur.
3° Magnum Baal super sacerdotis caput et manus aut in altari aut alibi non inspiciendum. / Blasphemia horrenda quod Eucharistiam magnum Baal dicant. /
4° Missam non [ulterius audiendam].

  1. "144...uxores": dittografia.