Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/58

From GATE
This page has been proofread


f. 341v



Veneris et in quadragesima carnes edere, nec ullus id prohibere potest.
119° Ieiunia, benedictiones salis, aquae, et omnes ritus ecclesiae Romanae sunt abolendi. Lutherus de Visitatione et contra Ambrosium Catharini.
120° Universitates, in quibus explicantur philosophorum et gentilium libri a daemone erectae sunt ad Evangelium funditus exstinguendum: ibidem et lib. de abroganda Missa. At in Visitatione Saxonica universitatem conatur erigere et iubet legi Tullium, Virgilium, Ovidium, Platonem.
121° Omnes Christiani sunt aeque sancti ac iusti ac Mater Dei et apostoli: in Sermone de nativitate B. Virginis et in Commentario 1ae apostolae D. Petri.
122° Christi divinitas passa est in cruce, Lutherus in Comm. epistolae de Conciliis.
123° Lutherus est certus, quod Christus eum Evangelistam nominet, doctrinam suam esse de coelo, nec ulla mendacia vel contradictiones in suis scriptis reperiri posse: in lib. contra statuta ecclesiae et in libro contra Regem Angliae. At ipse in epistola ad Conradum Pellicanum, quae habetur in calce Commentariorum rogat Conradum, ut multa deleat ex commentariis. Vide enim, inquit, quam foede erraverim.
124° Licet monachis cappam proiuere etiam omnibus invitis, in 500 et 302 articulo, exemplo suo rem comprobavit. In articulis per Parisienses damnatis et in libro de libertate christiana.
125° Imago Dei non ad solam mentem hominis, sed etiam ad corpoream naturam pertinet, in commentario in Genes.
126° Sola incredulitas est peccatum: lib. de libertate christiana.
127° Peccata actualia cum remi untur, non tolluntur sed teguntur, Lutherus in 5 disputatione contra Antinomos.
128° Lex Dei est impossibilis etiam sanctis, sed nos cum sola fide implemus nullo opere vel potius Deus eam in nobis implet, cum credentibus non imputat praevaricationem praeceptorum.
129° Animae sanctorum non videbunt Deum, nisi post resurrectionem: in Praelectionibus Genes.
130° Ecclesia est invisibilis et spiritualis et sola fide perceptibilis: lib. contra Catharini.
131° Eucharistia non deberet in supplicationibus gestari: lib. ad Waldenses de Eucharistia.
132° Christus non est in Eucharistia ut adoretur: ibidem.
133° Festum et officium Sacramenti tollendum est: in lib. de Captivitate Babylonica cap. de Eucharistia.
134° In capite 6 Ioannis non es syllaba, quae de Sacramento loquatur: ibidem.
135° Hi libri non sunt canonici: Tobias, Iudith, Esther, Sapientia, Ecclesiasticus, Baruch, pars Danielis, Macchabaeorum libri, epistola ad Hebraeos, Iacobi, Iudae, 2 Petri et 2 et 3 Ioannis, Apocalypsis. Sixtus Senensis in praefatione suae Bibliothecae.
136° Reliquiae sanctorum nihil aliud sunt quam seductiones fidelium, ideo prorsus subtus terram condi debent, Lutherus ins ermone de S. Cruce.
137° Aequalia sunt apud Deum matrimonium et virginitas: in Epitalamio.
138° Matrimonium multo est excellentius virginitate, sicut viae Domini sine comparatione excellunt viis hominum: lib. de vita coniugali.
139° Vota castitatis, paupertatis et oboedientiae illicita sunt, nisi fiant cum ista conditione, ut liceat mutare sententiam: De votis monachorum.
140° Non possunt filii maturae aetatis ingredi religionem invitis parentibus: ibidem.
141° Non debent mulieres ad professionem monasticam admi i ante annum sexagesimum, nec viri ante annum octogesimum: lib. de votis monasticis.
142° Christus et Paulus non consuluerunt, sed potius dissuaserunt virginitatem: ibidem.
143° Primitiva ecclesia et novum Testamentum ignoraverunt in totum vovendae cuiusque rei usum: ibidem.
144° Sacerdotibus licet uxores