Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/60

From GATE
This page has been proofread


f. 342v

< Anno Domini >



5° Toti mundo renunciandum. Nomine mundi ecclesiam videntur intelligere, sicut eandem intellegunt nomine impiorum.
6° Cum impiis non negotiandum, non conversandum, ab illis nil emendum nec illis vendendum, nec eos salutandos aut honorandos.
7° Computum faciendum in Sabatho et residuum inter fratres Christianos huius sectae distribuendum.
8° Nulli potestati oboediendum.
9° Die dominico oportet homines hzuius sectae in modum crucis iacere super ventrem.
10° Eosdem oportet abrenunciare et non tenere quod Christus humanam carnem de Maria sumpserit.
11° Nemo debet publice praedicar, hinc sunt nocturna eorum conventicula.
12° Cum fidelibus non rebaptizatis non contrahenda matrimonia.
13° Mulieres fideles debent maritos suos dominos vocare.
14° Servi et ancillae qui soluti sunt, non debent inire coniungium cum paganis, nec ulli pagano servire, sed fidelibus tantum. Catholici pagani sunt Anabaptistis tanquam nondum vere baptizati.
15° Nullus Christianus regnare debet super paganos.
16° Nullus Christianus debet usuras aut redditus dare aut accipere.
17° Post sermonem fiat exhortatio, ut crescant et multiplicentur et repleant terram. / Nuptiae caninae. /
18° Debent rebaptizati separari a coniugibus, si rebaptizari nolint, et alia inire coniugia.
19° Licet fratri germanam sororem in uxorem accipere. Facto id comprobarunt in urbe Monasterii.
20° Licet multas habere uxores: Lambertus Hortensius De tumultu Anabaptistarum.
21° Non licet ullo modo iurare: Senensis lib. 6 annot. 26.
22° Animae sanctorum non videbunt Deum nisi post resurrectionem: Sixtus Senensis lib. 6 Bibliothecae annot. 169.
23° Scriptura sacra ac praesertim evangelia et epistulae corrupta sunt ac depravata et talia sunt quae nunc habemus: Sixtus lib. 7 in retutatione 1 haeresis: lib. 8 haeres. 2. Idem manichaei.
24° Hi libri non sunt canonici: Psalmi, pars Danielis, Canticum, Sapientia, Ecclesiasticus, Iob, Esdras, Tobias, Iudith, Ester, Macchabaeorum libri, epistola ad Hebraeos, epistolae canonicae omnes excepta 1 Petri et 1 Ioannis, quamquam haec postea depravata est et ideo non tota recipienda: denique Apocalypsis: Sixtus lib. 7 Bibliothecae haeres. 8, 9 et 10, et lib. 8 in refutatione haeresiss 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12.
25° Licet fidem ore negare, causa periculi evadendi, ita Staphylus in epitome Theologiae Lutheranae parte 3. Idem Helchesitae haeres. 1, Priscilliani haeres. 15 et Mahomet haeres. 26.


203 Confessionistarum

1530


haeresis longe lateque patens et in multas minutiores haereses divisa coepit anno Domini 1530, ut Chochlaeus ait ina ctus eiusdem anni 1530, quum Augustae principes Lutherani confessionem suae fidei Carolo V Caesari obtulerunt. Et quamquam omnis Lutheri posteritas praeter sacramentarios et Anabaptistas huius confessionis fidem sectari se dicit, tamen vere est haec quarta haeresis nostrorum temporum. nam non solum a Sacramentariorum et Anabaptistarum sententiis, sed etiam a prima doctrina Lutherana in multis gravissimis articulis discrepat. Quare teste Cochlaeo ibidem Philippus Melanchton, qui eius confessionis auctor fuit, non est ullomodo haeresiarchae honore privandus. Quia vero simul circumferuntur confessio in 78 articulos et Apologia Philippi, quae est quasi commentarium confessionis, simul ex utraque aliquot haereses colligemus, si prius