f. 314v
Anno Domini
1 Cor 8.
11° Depravabant sacras Scripturas: 2 Petr. 3.
Idem omnes haeretici.
12° Non recipiendos hospitio fratres: Episto. Ioann. 2.
11 Nicolaus Antiochenus
advena unus fuit ex septem diaconis ab apostolis ordinatis.
Docuit autem haec: Actor. 6,
Irenaeus
lib. 1 cap. 27,
Tertullianus
Lib. de Praescript.:
1° Licere moechari:
Irenaeus
loco citato.
2° Licere vesci idolothytis.
3° Mundum non esse factum a Deo:
Augustinus
Haeres. 5.[1]
4° Uxores debere esse communes.
5° Eum qui singulis diebus non exercet venerem, non posse salvari:
Epiphanius
Haer. 25.[2]
6° Psalmos non fuisse Davidis prophetae nec a Spiritu Sancto scriptos.
Philastrius
in Catalogo.[3]
Vide
Ignatium
ad Trallian.,
Clementem lib. 3 Strom.,
Theodoretum
lib. 3 de haeret. fab.,
Apocal. 2.[4]
12 Cerinthus
90
apostoli Ioannis contemporaneus fuit. Hi sunt eius errores.
Irenaeus
lib. 3 90 cap. 3:
1° Iesum esse purum hominem ex Iosepho et Maria natum.
1, 2, 3
Irenaeus
lib. 1 cap. 25.
Idem fere aliquo modo Anabaptistae.
2° In forma columbae Christum descendisse super Iesum post eius baptismum.
1, 4
Tertullianus
lib. de Praescript.
3° Tempore passionis Christum recessisse a Iesu et solum Iesum passum esse.
4° Mundum esse factum a quadam virtute, Deo ignorante:
Irenaeus
lib. 1 cap. 25.
5° Iesum nondum resurrexisse.
6° Legem esse servandam.
7° Baptizandum vivum nomine mortui, qui sine baptismo recessit.
5, 6, 7
Epiphanius
Haeres. 28.[5]
8° Christi regnum post resurrectionem terrenum futurum: Dionysius Alexandr. apud
Eusebium
lib. 3 Hyst. cap. 28.[6]
9° Iudam traditorem laudandum, Sanctos vero martyres vituperandos.
10° Testamentum novum reiciendum, excepto Ma hei evangelio.
11° Legem datam ab angelis.
12° Angelum unum esse Deum Iudaeorum:
Tertullianus
Lib. de Praescript.
13 Ebion
90
Cherintho successit teste
Tertulliano
Lib. de Praescript., et contra errorem eius Ioannem apostolum Evangelium scripsisse testatur Hieronymus De viris illustribus in vita Ioannis.
Docuit autem hos errores sequentes:
1° Christum esse purum hominem:
Ignatius
ad Trallian.
et
Hilarius
lib. de Trinitate.[7]
Idem Adam Pastoris Anabaptista.
2° Legem veterem una cum nova observandam:
Eusebius
lib. 3 Histor. cap. 27.[8]
3° Solum Ma haei evangelium recipiendum esse:
Irenaeus
lib. 1 cap. 26.
4° Consecrabat alteram partem Eucharistiae in sola aqua.
5° Tres simul uxores concedebat:
Epiphanius
Haeres. 30.[9]
6° Ab animatis abstinebat:
Epiphanius,
ibidem.[10]
7° Apostolum Paulum apostatam esse legis et eius epistolas reiciendas:
Irenaeus
lib. 1 cap. 26,
Epiphanius
Haeres. 30.[11]
14 Nazarei,
100
Cherinthi et Ebionis tempore extiterunt.
- ↑ Augustinus De haeresibus, V, p. 292.
- ↑ Epiphanius Panarion, XXV, 1, 5, p. 268.
- ↑ Filastrius Haereseon, XXXIII, p. 231-232.
- ↑ Theodoretus Fabularum, II, 1, col. 401.
- ↑ Epiphanius Panarion, XXVIII, 1, 3; 6, 1-4, p. 313, 318.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, III 28, 4-5, p. 258.
- ↑ xxx; Hilarius De Trinitate, xxx.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, III 27, 2, p. 256.
- ↑ Epiphanius Panarion, XXX, 18, 3, p. 357.
- ↑ Epiphanius Panarion, XXX, 18, 7, p. 358-359.
- ↑ xxx; Epiphanius Panarion, XXX, 16, 8-9, p. 355.