f. 315r
Anno Domini
Epiphanius
haereses 29.[1]
Docuerunt haec:
1° Fidem in Christum sine operibus legis non sufficere:
Epiphanius,
ibid.,
Augustinus
haereses 9.[2]
2° Libros, qui inscribuntur Moisi, non esse eius, sed fictitios,
Epiphanius,
ibidem.[3]
3° Nutriendam esse comam et in eo perfectionem iustitiae consistere:
Philaster.[4]
centuria secunda
15 Sacramentarii
100
tempore Sancti Ignatii videntur incepisse.
Dicebant enim tunc aliqui Eucharistiam non esse carnem Christi:
Ignatius
ad < Smyrn. 7 >,
Theodoretus
dialogus 3 circa medium.[5]
Idem hoc tempore Zwingliani et Calvinistae.
16 Chiliastae seu Millenarii
120
docent mille annos post resurrectionem regnaturos sanctos cum Christo in terris. Coepit hic error tempore Cherinthi, qui fuit eius primus auctor, ut supra expositum est: tamen postea velut proprium hunc errorem docuit Papias, Sancti Ioannis discipulus et Polycarpi condiscipulus:
< Eusebius >
liber 3 cap. 39.[6]
Rursum eundem sequi videntur Irenaeus,
Nepos,
Lactantii,
et alii, ut ex
Hieronymo
de viris illustribus
collegi potest, necnon
Eusebio
liber 7 cap. 24 historiae
et
Nicephoro
lib. 6 cap. 21,[7]
et aliis.
17
Gnostici
id est scientes se appellarunt, sed ab aliis < blanco >, id est caenosi appellati sunt.
Eorum auctorem
Irenaeus
liber 1 cap. 24 et
Eusebius
liber 4 haereses
(Historia?) 4
faciunt Carpocratem;[8]
Epiphanius
haereses 26
et
Augustinus
haereses 6,
Nicolaum;[9]
Hieronymus
de viris illustribus,
Valentinum.[10]
Fortassis Nicolaus plantavit, Carpocrates rigavit et Valentinus incrementum dedit.[11]
Hi errores eorum sunt:
1° Animam esse de Dei substantia:
Augustinus
haereses 6.[12]
2° Unum esse deum bonum, alium malum:
Augustinus,
ibidem.[13]
Idem Manichaei.
3° Omnia bruta esse rationis capacia:
Philaster
et
Epiphanius.[14]
Idem Manichaeis.
4° Creaturas esse a malo Deo, Deum bonum nihil fecisse:
Philaster,
Epiphanius.[15]
Idem Manichaei.
5° Communes uxores habent.
6° Semen humanum esse Christi corpus et menstruam mulierum esse Christi sanguinem et offerenda Deo et comedenda:
Epiphanius
haereses 26.[16]
7° Venerem esse frequentandam, sed conceptum cavendum: quodsi mulier fiat gravida, extrahendum foetum et comedendum.
8° Non esse ieiunandum, sed bene curanda corpora.
Vide
Tertullianum
in Scorpiaco.[17]
Idem Lutherus.
18 Carpocrates
140
vixit tempore Aniceti Papae. Nam
Irenaeus
liber 1 cap. 24 testatur Marcellinam eiusdem haeresis feminam venisse Romam sub Aniceto et D.
Augustinus
haereses 7[18]
eam Marcellinam docet sociam et adiutricem ipsius Carpocratis fuisse.
Hos habuit errores:
_______________
- ↑ Epiphanius Panarion, XXIX, 1, 1, p. I 321.
- ↑ Epiphanius Panarion, XXIX, 1, 1, p. I 321; Augustinus De haeresibus, IX, p. 294.
- ↑ No pareciera que Epiphanio atribuyera esto a los Nazoreos, cf. Epiphanius Panarion, XXIX, 7, 2, p. I 329.
- ↑ Filastrius Hereseon, VIII, p. 4.
- ↑ Ignatius ad Smyrnaeos, VII, p. 160-162; Theodoretus Eranistes, III, col. 271.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, III 39, 1, p. 286.
- ↑ Hieronymus, De viris illustribus, XVIII, LXIX, p. 19, 39; Eusebius Historia Ecclesiastica, VII 24, p. 684-690; Nicephorus Historia Ecclesiastica, VI, 21, col. I 1169-1172.
- ↑ Irenaeus Adversus Haereses, I, 25, 1, p. 332; Eusebius Historia Ecclesiastica, IV 7, 9, p. 310.
- ↑ Epiphanius Panarion, XXVI, 1, 3, p. I 275; Augustinus De haeresibus, VI, p. 292.
- ↑ Jerónimo afirma que proceden de Basilides, cf. Hieronymus, De viris illustribus, XXI, p. 20.
- ↑ cf. 1Cor 3,6.
- ↑ Augustinus De haeresibus, VI, p. 293.
- ↑ Augustinus De haeresibus, VI, p. 293.
- ↑ Filastrius Hereseon, C, p. 59; Epiphanius Panarion, XXVI, 9, 5, p. I 286.
- ↑ Filastrius Hereseon, CXXV, p. 79-80; Epiphanius Panarion, XXVI, 1, 7, p. I 276.
- ↑ Epiphanius Panarion, XXVI, 4, 6-8, p. I 281.
- ↑ cf. Tertullianus Scorpiace.
- ↑ Irenaeus Adversus Haereses, I, 25, 6, p. 342; Augustinus De haeresibus, VII, p. 293-294.