Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


f. 314v

Anno Domini



1 Cor 8.[1]
11° Depravabant sacras Scripturas: 2 Petri 3.[2]
Idem omnes haeretici.
12° Non recipiendos hospitio fratres: epistola Ioannis 2.[3]


11 Nicolaus Antiochenus

advena unus fuit ex septem diaconis ab apostolis ordinatis.
Docuit autem haec: Acta 6, Irenaeus lib. 1 cap. 27, Tertullianus liber de praescriptione.[4]
1° Licere moechari: Irenaeus, loco citato.[5]
2° Licere vesci idolothytis.
3° Mundum non esse factum a Deo: Augustinus Haeres. 5.[6]
4° Uxores debere esse communes.
5° Eum qui singulis diebus non exercet venerem, non posse salvari: Epiphanius haereses. 25.[7]
6° Psalmos non fuisse Davidis prophetae nec a Spiritu sancto scriptos: Philastrius in Catalogo.[8]
Vide Ignatium ad Trallianos, Clementem lib. 3 Stromatum, Theodoretum lib. 3 de haereticarum fabularum, Apocal. 2.[9]


12 Cerinthus

90


apostoli Ioannis contemporaneus fuit.
Hi sunt eius errores: Irenaeus liber 3 cap. 3:[10]
1° Iesum esse purum hominem ex Iosepho et Maria natum.
1. 2. 3: Irenaeus liber 1 cap. 25.[11]
Idem fere aliquo modo Anabaptistae.
2° In forma columbae Christum descendisse super Iesum post eius baptismum.
1. 4: Tertullianus liber de praescriptione.[12]
3° Tempore passionis Christum recessisse a Iesu et solum Iesum passum esse.
4° Mundum esse factum a quadam virtute, Deo ignorante: Irenaeus liber 1 cap. 25.[13]
5° Iesum nondum resurrexisse.
6° Legem esse servandam.
7° Baptizandum vivum nomine mortui, qui sine baptismo recessit.
5. 6. 7: Epiphanius haereses 28.[14]
8° Christi regnum post resurrectionem terrenum futurum: Dionysius Alexandrinus apud Eusebium lib. 3 Hyst. cap. 28.[15]
9° Iudam traditorem laudandum, Sanctos vero martyres vituperandos.
10° Testamentum novum reiciendum, excepto Matthei evangelio.
11° Legem datam ab angelis.
12° Angelum unum esse Deum Iudaeorum: Tertullianus liber de praescriptione.[16]


13 Ebion

90


Cherintho successit teste Tertulliano liber de praescriptione, et contra errorem eius Ioannem apostolum Evangelium scripsisse testatur Hieronymus de viris illustribus in vita Ioannis.[17]
Docuit autem hos errores sequentes:
1° Christum esse purum hominem: Ignatius ad Trallianos et Hilarius lib. de Trinitate.[18]
Idem Adam Pastoris Anabaptista.
2° Legem veterem una cum nova observandam: Eusebius liber 3 historiae cap. 27.[19]
3° Solum Ma haei evangelium recipiendum esse: Irenaeus liber 1 cap. 26.[20]
4° Consecrabat alteram partem eucharistiae in sola aqua.
5° Tres simul uxores concedebat: Epiphanius haereses 30.[21]
6° Ab animatis abstinebat: Epiphanius, ibidem.[22]
7° Apostolum Paulum apostatam esse legis et eius epistolas reiciendas: Irenaeus lib. 1 cap. 26, Epiphanius haereses 30.[23]


14 Nazarei,

100


Cherinthi et Ebionis tempore extiterunt.
_______________

  1. 1Cor 8,7.
  2. 2Pe 3,16.
  3. 2Io 1,10.
  4. Act 6,5; Irenaeus Adversus Haereses, I, 26, 3, p. 348; (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 1, p. 215-216.
  5. Irenaeus Adversus Haereses, I, 26, 3, p. 348.
  6. Augustinus De haeresibus, V, p. 292.
  7. Epiphanius Panarion, XXV, 1, 5, p. I 268.
  8. Filastrius Haereseon, XXXIV, p. 19.
  9. Ignatius Ad Trallenses, IX, p. 118-120; Clemens Alexandrinus, Stromata, III, IV, 25, 1-26, 2, p. 207-208; Theodoretus Fabularum, II, 1, col. 401; Apc 2,6. 15.
  10. Irenaeus Adversus Haereses, III, 3, 4, p. 42-44; I, 26, 1, p. 344-346.
  11. Irenaeus Adversus Haereses, I, 26, 1, p. 344-346.
  12. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 3, p. 219.
  13. Irenaeus Adversus Haereses, I 26, 1, 344.
  14. Epiphanius Panarion, XXVIII, 1, 3; 6, 1-4, p. I 313, 318.
  15. Eusebius Historia Ecclesiastica, III 28, 4-5, p. 258.
  16. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 3, p. 219.
  17. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 3, p. 219; Hieronymus, De viris illustribus, IX, p. 12-13.
  18. Ignatius Ad Trallenses, IX, p. 118-120; Hilarius De Trinitate, II, 4, p. 40.
  19. Eusebius Historia Ecclesiastica, III 27, 2, p. 256.
  20. Irenaeus Adversus Haereses, I 26, 2, p. 346.
  21. Epiphanius Panarion, XXX, 18, 3, p. I 357.
  22. Epiphanius Panarion, XXX, 18, 7, p. I 358-359.
  23. Irenaeus Adversus Haereses, I 26, 2, p. 346; Epiphanius Panarion, XXX, 16, 8-9, p. I 355.