phanius Haeres. 68,
Theodoretus
lib. 4 haeret. fabul., Histor. trip. lib. 1 cap. 18.
67 Donatus,
312
a quo Donatistae, temporibus Constantini et Miltiadis Pontificis schisma primum, dein etiam haeresim introduxit:
Augustinus
haer. 69 et Epist. 162,[1]
Optatus lib. 1 contra Parmen.
Cum enim in Aphrica ordinatus esset episcopus Caecilianus, veniens Donatus quidam de Numidia, criminibus quibusdam Caeciliano obiectis, Maiorinum in schismate eiusdem sedis ordinavit episcopum. Non diu post causa ad iudicium santii Miltiadis Pontificis Romani adducta est, ibique Caecilianum in episcopatu confirmavit. Tunc Donatus et qui cum eo erant, a Pontificis sententia ad imperatorem Constantium appellarunt, quod is ut erat pius, aeterrime tulit, et eos cum stomacho repulit, et tunc se penitus ab ecclesia segregaverunt:
Augustinus
haeres. 69,
et continuo inter ipsos variae sectae et dissensiones exortae sunt.[2] Nota quoe Donatistae, Parmeniani, Iustenses, Circumcelliones, Maximinianistae, Rogatistae, iidem fere sunt.
Docuerunt autem ista:
1° Ecclesiam Christi non esse nisi in Africa, ubi sancti sunt Donatistae, de reliquo vero orbe periisse.[3]
1. 2. 3:
Augustinus
haeres. 69, Chrysostomus sermo quod Christus sit Deus,
Augustinus
lib. de unit. ecclesiae, Syricius papa epist. ad Himerium, Optatus lib. 4.
2° Homines esse rebaptizandos ex quacumque secta venirent, etiam ex catholica ecclesia.
3° Filium esse Patre minorem, et Filio Spiritum Sanctum. Hoc ab Arianis postea didicerunt.
4° Non esse puniendos haereticos:
Augustinus
epist. 50 ad Bonifac. Idem Lutherus. 5. 6. 7. 8: idem et multo maiora Calvinistae faciunt.
5° Caedibus et latrociniis catholicos afficiebant:
ibid.
6° Altaria evertebant, calices frangebant et venumdabant, pallas et velamina auferebant.
7° Eucharistiam canibus obiiciebant, sed ipsi a canibus dilacerati sunt.
8° Ampullam chrismatis de fenestris abiicierunt, sed ea angelica manu suscepta, minime frangi potuit: Optatus lib. 6 contra Parmen.
9° Seipsos interficiebant et de montibus praecipitabant:
Theodoretus
lib. 4 haeret. fabul.,
Augustinus
epist. 50.
10° Monachos maximo persequebantur odio:
Augustinus
in psalm. 132.
11° Sacerdotum capita radebant et capita sacrarum virginum nudabant. Romanam sedem cathedram pestilentiae appellabant: Optatus lib. 2,
Augustinus
lib. 2 contra litter. Petil. cap. 51.