f. 324v
Anno Domini
83 Polemius
380
Appolinaris discipulus, addidit ad haeresin magnam factam esse consubstantiam et commixtionem in Christo divinitatis et carnis:
Theodoretus
lib. 4 haeret. fabul.,
Epiphanius
haer. 77.[1]
84
Apollinaristi alii
nam in multas sectas haeresis divisa fuit. Alii dicebant Christum e coelo corpus detulisse:
Theodoretus
et
Epiphanius,
ubi supra.[2]
85 Alii < Apollinaristi >
380
nullam animam Christum habuisse.
Damnavit haeresin Apollinaris et sociorum eius sanctus
Damasus:
Epiphanius,
ibidem,
Theodoretus
lib. 5 Histor. cap. 10.[3]
86
Vadius
seu
Audius
Antropomorphitarum auctor, temporibus Valentiniani imperatoris senioris errores suos docuit:
Theodoretus
lib. 4 Histor. cap. 9:[4]
1° Deum habere formam humanam corpoream eo quod scriptum sit:
»Fecit Deus hominem ad imaginem suam«.[5]
Epiphanius
haer. haeres. 70,
Augustinus
haer. 50,
Theodoretus
lib. 4 fabul.[6]
2° Tenebras aquam et ignem esse ingenita:
Theodoretus,
ibid.[7]
3° Pascha cum Iudaeis celebrandum,
Epiphanius.[8]
4° Communionem Ecclesiae esse fugiendam eo quod sint in ea aliqui foeneratores et cum mulieribus habitantes:
Epiphanius.[9]
5° Peccata remittebant quasi ex potestate, audita confessione sed non imposita poenitentia, ut ecclesiae leges iubent:
Theodoretus.[10]
87 Helvidius
384
unde sunt haeretici Antidicomarianitae, circa eadem tempora extitit, docuitque teste
Epiphanio
haer. 77 circa finem:[11]
1° Mariam postquam Christum peperit (virgo? cum? matrimonio?) Ioseph coniunctam alios filios peperisse:
Epiphanius
haer. 77 et 78,
Hieronymus
lib. contra Helvid.,
Augustinus
haer. 84.[12]
2° Virgines non esse maioris gloriae quam maritatas:
Hieronymus,
ibidem.[13]
88 Collyridiani
384
eodem tempore ad alterum extremum declinantes, beatae Mariae tamquam Deae collyridem suum panem sacrificabant, idque per mulieres sacerdotes:
Epiphanius
haeres. 79.[14]
89
Massaliani
sive
Euchitae
sive
Pselliani
sive
Euphemitae
temporibus Constantii inceperunt,
Epiphanio auctore
haer. 80,
tamen temporibus Valentiniani et Gratiani videtur haeresis ipsorum in lucem prodiisse.[15]
Docuerunt haec:
Epiphanius
haer. 80,
Theodoretus
lib. 4 cap. 10 histor. (refert necnon)
Damascenus
de 100 haeresibus:[16]
1° Baptismum nihil prodesse, nam peccatum non radicitus tollit, sed tantum radit, idque oratione acquirendum est,
Theodoretus
lib. 4 haeret. fabul.
et
lib. 4 cap. 10 Histor.[17]
Idem fere Luther.
2° Sacram Eucharistiae communionem nec prodesse nec obesse.
1. 2. 3. 4. 5. 6 et 7:
Theodoretus
lib. 4 histor. cap. 10 et lib. 4 fabul.[18]
3° Non esse monachis manuum labore operandum.
Epiphanius
haer. 80,
Augustinus
haer. 57.[19]
4° Docuit homines suae sectae non modo multas revelationes habere, sed etiam Deum ipsum oculis corporis cernere.
5° Se daemonem per sputum et mucum de animo et corpore suo eiicere.
6° Adventum quoque Spiritus Sancti se sensibiliter
(-sibilem)
percipere.
1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10 et 11:
Damascenus
lib. de 100 haeresibus.[20]
7° Sine ullo negotio negant verbis sectam suam et eos qui talia sentiunt anathematizant et tamen in eodem errore semper manent.
Idem aliqui de nostris haereticis Clancularii dicti.
8° Adamum ante peccatum sine ullo sensu voluptatis cum Eva concubuuisse.
9° Non esse habendam curam pauperum et mendicorum.
10° Altaria et templa esse contemnenda.
Idem fere Lutherus.
11° Tamdiu
_______________
- ↑ Theodoretus Fabularum, IV, 9, col. 428; Epiphanius Panarion, 15, 1, p. III 428.
- ↑ Theodoretus Fabularum, IV, 9, col. 428; Epiphanius Panarion, LXXVII 14, 4-7, p. III 428.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXXVII, 416-451; Theodoretus Historia Ecclesiastica, V, 9, 20-10, 6, p. 295-297.
- ↑ Theodoretus Historia Ecclesiastica, IV, 10, p. 227-229.
- ↑ Gn 1,27.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXX, 2, 4, p. III 234; Augustinus De haeresibus, L, p. 321-322; Theodoretus Fabularum, IV, 10, col. 428.
- ↑ Theodoretus Fabularum, IV, 10, col. 428.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXX, 10, 4, p. III 243.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXX, 15, 1, p. III 248.
- ↑ Theodoretus Fabularum, IV, 10, col. 429.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXXVII, 36, 2, p. III 448.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXXVII, 36, 2, p. III 448; LXXVIII, 1, 3, p. III 452; Hieronymus, Adversus Helvidium, 5, col. 197-198; Augustinus De haeresibus, LXXXIV, p. 338.
- ↑ Hieronymus Adversus Helvidium, 18, col. 212-213.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXXIX, 1, 5-7, p. III 476.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXXX 1, 3, p. III 485.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXXX, p. 484-496; Theodoretus Historia Ecclesiastica, IV, 11, p. 229-231; Johannes Damascenus De haeresibus, 80, p. 41-48.
- ↑ Theodoretus Fabularum, IV, 11, col. 429; Theodoretus Historia Ecclesiastica, IV, 11, p. 230-231.
- ↑ Theodoretus Historia Ecclesiastica, IV, 11, p. 229-231; Fabularum, IV, 11, col. 429-432.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXXX, 4, 1-2, p . III 488; Augustinus De haeresibus, LVII, p. 326.
- ↑ Johannes Damascenus De haeresibus, 80, p. 42-44.