f. 325v
Anno Domini
95
Seleucus
et
Hermias
Galatiae iisdem temporibus errores suos docuisse videntur,
Philaster
in Catalogo:[1]
1° Materiam, ex qua est factus mundus, esse Deo coaeternam.
1. 2. 3. 4. 5. 6. 7:
Augustinus
haer. 59,
Philaster,
ibid.[2]
2° Malum nunc esse a Deo, nunc a materia.
3° Christum non ascendisse ad patrem cum carne, sed eam exuisse et in sole posuisse.
4° Nullum esse visibilem paradisum.
5° Non esse cum aqua baptizandum.
6° Resurrectionem non futuram, sed quotidie fieri in filiorum procreatione.
7° Animas ab angelis creari de igne et spiritu.
96
Proclianitae
sive
Prodianitae
sive
Hermiatitae
discipuli fuere Seleuci et Hermiae atque ad eorum errores addiderunt:
1° Christum in carne non paruisse:
Augustinus
haer. 60.[3]
Non futurum iudicium extremum.
1, 2:
Philaster.[4]
2° Locum Ezechielis de 4 animalibus sic esse intellegendum, ut per leonem significetur rex Parthorum, per vitulum rex Aegyptiorum, per aquilam rex Romanorum, per hominem piissimorum hominum similitudo.
97
Patriciani,
a Patricio quodam Romano dicti sunt, docuerunt, ut ait
Philaster.[5]
1° Carnem hominis non a Deo, sed a diabolo esse.
1, 2:
Philaster,
Augustinus
62 haeres.[6]
2° Carnem fugiendam et detestandam atque ideo hominum esse seipsum occidere, ut caro exterminetur.
98
Paterniani
seu
Venustiani
haeresin superiorem nonnihil limitarunt. Solum enim partes inferiores hominis a diabolo esse dicebant et ideo licere illis partibus omnem turpitudinem exercere:
Augustinus
haer. 85.[7]
99
Coluthus
Aegyptius Arianorum fautor docuit etiam, Deus non esse causam ullius mali, nec culpae nec poenas:
Augustinus
haer. 65,
Philaster
in Catal.[8]
100
Alii
quidam eodem tempore docuerunt mundum hunc post resurrectionem mansurum in eo statu, quo nunc est, nec futurum »coelum novum et terram novam«,[9]
ut Scripturae docent,
Augustinus
haer. 67,
Philaster
in catalogo.[10]
101
Passalorinchitae
id est palum seu digitum naribus opponentes ut silentio studerent:
Augustinus
haer. 63.[11]
102
Nudis pedibus ambulantes
haeretici habiti sunt, quia nudis pedibus ambulabant non propter afflictionem carnis, sed quia sic intellegi dicebant in Exod. 3: »Solve calceamenta de pedibus tuis«,[12]
et similia Iosue 5 et Isaiae 20:[13]
Augustinus
haer. 68.[14]
103
Cum hominibus non manducantes
dicti sunt haeretici quidam, qui putabant cum coeteris hominibus non manducandum. Qui etiam dicebant Spiritum Sanctum esse creaturam:
Augustinus
haer. 71,
Philaster.[15]
104
Rhetorius
quidam haereticorum omnium studiosissimus, omnes haereses veras esse aiebat:
Augustinus
haer. 71,
Philaster
in catal.[16]
105
Alii
quidam asserebant, divinitatem Christi doluisse, cum eius caro in cruce figeretur:
Augustinus
haer. 73,
Philaster.[17]
Idem quidam ex novis haereticis.
106
Alii
Trinitatem dicunt esse tres partes Dei Patrem, Filium et Spiritum sanctum, atque ideo neque Patrem in se esse personam, neque Filium, neque Spiritum sanctum:
Augustinus
haer. 74,
Philaster.[18]
107
Alii
dicunt aquam non esse creaturam, sed Deo coaeternam:
Augustinus
haeres. 75,
Philaster.[19]
108
Alii
dicunt imaginem Dei non esse animam, sed corpus:
Augustinus
haeres. 76,
Philaster.[20]
109
Alii
mundos innumeros ponebant more quorundam philosophorum:
Augustinus
haeres. 77.[21]
110
Alii
sceleratorum animas in daemones converti et in alia animalia asserebant:
Augustinus
haer. 78,
Philaster.[22]
_______________
- ↑ Filastrius Hereseon, LV, p. 28-29.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LIX, p. 328; Filastrius Hereseon, LV, p. 28-29.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LX, p. 328.
- ↑ Filastrius Hereseon, LVI, p. 29-30.
- ↑ Filastrius Hereseon, LXII, p. 32.
- ↑ Filastrius Hereseon, LXII, p. 32-33. Augustinus De haeresibus, LXI, p. 328.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXXV, p. 338.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXV, p. 330; Filastrius Hereseon, LXXIX, p. 40-41.
- ↑ Is 65,17; Apc 21,1.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LVII, p. 330; Filastrius Hereseon, LXXX, p. 42-43.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXIII, p. 329.
- ↑ Ex 3,5.
- ↑ Ios 5,16; Is 20,2.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXVIII, p. 330-331.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXI, p. 334; Filastrius Hereseon, LXXXVI, p. 47.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXII, p. 335; Filastrius Hereseon, XCI, p. 50.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXIII, p. 335; Filastrius Hereseon, XCII, p . 51-52.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXIV, p. 335; Filastrius Hereseon, XCIII, p. 52-54.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXV, p. 335; Filastrius Hereseon, XCVI, p. 55-56.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXVI, p. 335; Filastrius Hereseon, XCVII, p. 56-57.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXVII, p. 335.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXVIII, p. 335; Filastrius Hereseon, CXXIV, p. 89-90.