f. 325r
Anno Domini
orandum, donec peccatum (-tam?) sensibiliter in formam ignis aut fumi aut draconis eiici videatur.
12° In sacramento ordinis Spiritum sanctum non suscipi.
12. 13. 14. 15. 16. 17 et 18:
Damascenus, ibidem.[1]
13° Asserunt ita se esse perfectos, ut sint peccato superiores et tuto possint omnibus voluptatibus frui sine ullo metu peccandi.
Idem Begardi.
14° Coniugium dirimunt.
15° Servos, qui dominos suos fugerunt, suscipiunt libenter.
16° Parentibus suadent ut filiorum curam non habeant.
17° Eiurare non nefas dicunt.
18° Peccata dimittunt nulla habita ratione poenitentae et canonun Ecclesiae.
90 Martyriani
385
proles sunt Messalianorum, qui inde dicuntur, quod suos sectatores a magistratu occisos ut martyres colunt:
Epiphanius
haer. 80.[2]
Idem Calvinus, Anabaptistae, Hussitae et omnes haeretici.
91
Niani
alia Messalianorum proles Sathanam colunt, qui potentissimus sit et multa mala hominibus facere possit:
Epiphanius,
ibid.[3]
92
Enthusiastae
alia proles Messalianorum, qui dicuntur sici, quasi de Spiritu afflati. Hi semper saltant, putantque se super diabolum saltare, saepe etiam manus in formam sagi antium tendunt, credentes se diabolum sagi are: Theodoretus lib. 4 fabul.[4]
93
Agape
mulier in Hispania tempore Damasi papae haeresin Agapeiarum instituit:
Sulpicius
lib. 2 histor. sacrae.[5]
Docet ut viri et mulieres simul habitent, quasi spiritualis consortii causa, nec tamen matrimonio iungantur, quo praetextu multi turpissime cum suis spiritualibus sororibus uniebantur.
Hieronymus
epist. ad Eustochium de servanda virginit.
et
contra Pelag. ad Ctesiph.[6]
Idem Anabaptistae.
94
Pricillianus
Agapes discipulus et successor multos errores docuit, et tandem ab imperatore Maximo, qui imperium in Galliis usurpaverat, temporibus Gratiani et Theodosii capite punitus fuit anno 388. Iterum temporibus Leonis haeresis 15 invaluit:
Sulpicius
lib. 2 Histor. sacrae.[7]
Ipsi hos errores habent:
1° Animas esse eiusdem substantiae cum Deo.
2° A malo principe factum esse mundum.
3° Ab eodem animas in corpore seminari.
4° Stellis fatalibus homines ligatos et ipsum corpus nostrum < secundum > 12 coeli < signa esse compositum >.
5° A carnibus tanquam immundis abstinendum.
6° Matrimonium illicitum.
7° Unam atque eandem personam patrem et filium et Spiritum sanctum.
8° A patre quasdam virtutes procedere, quas ipse tamen sua essentia praecedat.
8. 9. 10. 11:
Theodoretus,
ibid.
et
Bracarense concilium.[8]
9° Ieiunandum in die Natalis Domini et die dominico, nec honorandos esse dies eiusmodi, quia Christus non fuit verus purus homo.
10° Diabolum non esse a Deo, neque unquam fuisse beatum.
11° Humana corpora diaboli esse figmenta et ideo non resurgere.
12° Filios promissionis omnes esse de Spiritu sancto conceptos.
12. 13 et 14:
Leo
epist. 91 ad Turribium,
concilium Bracarense.[9]
13° Animas hominum olim in coelo peccasse et ideo nunc in corporum carceres detrudi.
14° Multos apocryphos libros pro canonicos habent nec non pari honore venerantur librum Dictinii cuiusdam, licet ipse Dictinus postea errores suos revocavit.
15° Posse sine peccato negari fidem, nam in suis dogmatibus habent: Iura, periura, secretum prodere noli:
Augustinus
haer. 70.[10]
< Idem > Clancularii.
Prosper
in Chronico.[11]
_______________
- ↑ Johannes Damascenus De haeresibus, 80, p. 44-45.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXXX, 2, 4, p. III 486.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXXX, 3, 1, p. III 486.
- ↑ Theodoretus Fabularum, IV, 11, col. 432.
- ↑ Sulpicius Severus Chronica, II, 46, p. 99.
- ↑ Hieronymus Epistulae, XXII, 14, p. I 161-162; CXXXIII, 4, p. III 248.
- ↑ Sulpicius Severus Chronica, II, 49, p. 102.
- ↑ No habla Theodoretus de Prisciliano y su herejía; Concilium Bracarense II (572), Mansi IX, col. 774-775.
- ↑ Leo i papa, Epistolae, XV, 9-10. 15, col. 684-685, 688; Concilium Bracarense II (572), Mansi IX, col. 775-776.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXX 1, p. 333.
- ↑ Prosper Aquitanus Chronicon, col. 584.