Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/11

From GATE
Revision as of 09:48, 19 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Lib. 1 haeret. fabul. 1 Ponunt octo coelos, in quorum octavo residere dicunt matrem lucidam, in aliis septem esse principes singulos. 2 Execrant Baptismum et Eucharistiam et...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Lib. 1 haeret. fabul. 1 Ponunt octo coelos, in quorum octavo residere dicunt matrem lucidam, in aliis septem esse principes singulos. 2 Execrant Baptismum et Eucharistiam et alia sensibilia sacramenta, et veram redemptionem in cognitione eius, qui est, constituunt. 3 Deum Sabaoth in septimo coelo tyrannidem exercere. 4 Deum Sabaoth volunt esse Deum Iudaeorum, et ab eo natum esse diabolum, a diabolo vero Cain et Abel. 5 Cibum principium eorum, qui in coelis sedent, dicunt esse anima. 1, 2, 3, 4, 5 Epiphanius et Theodoretus ibidem. 6 Negant carnis resurrectionem: Augustinus Haeres. 20.


30 Cerdon temporibus Hygini Romani Pontificis extitit: Epiphanius Haeres. 41, Irenaeus lib. 1 cap. 28. Haec docuit: 1 Duo esse principia seu Deos, unum bonum, alterum malum seu iustum. 2 Bonum Deum esse patrem Iesu, malum vero esse creatorem mundi. 3 Christum nec vere natum, nec passum, nec veram carnem gestasse. 1, 2, 3 Tertullianus De Praescript., Augustinus Haeres. 21, Theodoretus in Haeretic. fabul. 4 Solius animae resurrectionem concedit. 5 Legem et prophetas et novum Testametnum reicit, excepto Evangelio Lucae et aliquot epistolis, quas et non integre recipit. Totam fere haeresim secuti sunt Manichaei.


31 Marcion Cerdonis discipulus fuit: Irenaeus lib. 1 cap. 29, Tertullianus De Praescript. 30 Marcion propter stuprum, inlatum virgini ab Ecclesiae communione separatus, haeresim suam cepit: Tertullianus De Praescript. Sententiam addit Epiphanius Haeres. 42, quod quia non potuit habere Romae praesidentiam, dixit Romanis presbyteris: Ego scindam Ecclesiam vestram, et tunc ivit et suam haeresim fabricavit. Docuit autem haec: 1 Duos esse deos, unum bonum, patrem Christi, alterum iustum creatorem mundi. 2 Deum iustum esse malum et malorum auctorem, concupiscentem bellorum et sibi ipsi contrarium. (Marcion propter stuprum ... fabricavit, [cf. supra]) 3 Docuit solas animas salvari.