Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/10

From GATE
This page has been proofread


f. 317v

Anno Domini



penitus reiciebat, reliquas mutilabat, Epiphanius Haeres. 42, Hieronymus praefat. Comment. in epist. ad Titum.[1]
Idem Lutherani.
5° Cain, Sodomitas et omnes pessimos esse salvatos, quia occurrerunt Christo ad inferos descendenti. Abel autem, Abraham et caeteros iustos remansisse in damnatione, quia non occurrerunt Christo. Non occurrerunt autem, quia assueti erant vivere sub Deo malo et tentatore et timebant, ne haec etiam esse tentatio.
6° Tres baptismos homini posse haberi sive dari, primum, secundum, tertium. Post peccata redire ad innocentiam per secundum et tertium baptismum.
7° Animam esse de substantia conditoris: Theodoretus lib. 1 haeret. fabul.[2]
8° Mortuos esse baptizandos, vel potius prodesse defuncto, si quis vivus baptizetur pro eo: Chrysostomus et Theophylactus in cap. 15 epistol. 1 ad Corinth. et Damascenus lib. de haeres.[3]
9° Serpentem creatore esse meliorem et praestantiorem.
10° Totum vetus Testamentum reiciendum, quod a Deo malo sit.
9, 10, 11, 12: Theodoretus, ibidem.[4]
11° Christum non fuisse verum hominem, sed apparuisse tantum.
12° Venisse Christum, ut nos liberaret a servitute creatoris.
13° Solam Scripturam esse recipiendam, non autem traditiones: Irenaeus lib. 3, Tertullianus De Praescript.[5]
Idem omnes Lutherani.
14° Nuptias damnari tamquam malas: Hieronymus lib. 1 in Iovinian.[6]
Vide libros quoque Tertulliani contra Marcionem, Irenaeus lib. 3 cap. 3 et lib. 4 cap. 57 et Justinum lib. 1 contra Marcionem.[7]


32 Lucianus

156


Marcionis discipulus nec ab eo in opinionibus recessit, tamen ab eo se separavit et propriam scholam impietatis erexit, Tertullianus De Praescript. et Hilarius lib. 6 de Trin.[8] Epiphanius Haeres. 43 putat quidem Lucianum hunc addidisse ad haereses praeceptoris sui: nuptias esse malas: tamen D. Hieronymus id tribuit Marcioni.[9]


33 Appelles

160


Marcionis discipulus fuit.
Docuit vero haec: Tertullianus Lib. de Praescript. et Theodoretus lib. 1 haeret. fabul.:[10]
1° Christum accepisse carnem ex elementis mundi et post resurrectionem omnia reddidisse et sine carne ascendisse.
2° Duos esse deos, bonum et malum, sed malum esse factum a Deo bono: Augustinus haeres. 23.[11]
3° Mundum esse factum a malo Deo et male etiam factum esse: Epiphanius haeres. 44.[12]
4° Prophetas contrariis spiritibus inspiratos fuisse et contraria docuisse: Eusebius lib. 5 Hystor. cap. 13.[13]


34 Tatianus

165


Sancti Iustini martyris discipulus fuit: Tertullianus
_______________

  1. Epiphanius Panarion, XLII, 9, 1-4, p. II 104-105; Hieronymus In Titum, praef. p. 3.
  2. Theodoretus Fabularum, I, 24, col. 373.
  3. Iohannes Chrysostomus In I Corinthios, 40, 1-2, col. 347-350; Theophylactus In I Corinthios, XV, 29, col. 768; Johannes Damascenus De haeresibus, 42, p. 32.
  4. Theodoretus Fabularum, I, 24, col. 373-376.
  5. Irenaeus Adversus Haereses, III, 4, 3, p. 50-52; (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 6, p. 223.
  6. Hieronymus Adversus Jovinianum, I, 3, p. 223.
  7. Tertullianus Contra Marcionem, I 29, p. 330-333; Irenaeus Adversus Haereses, III, 4, 3, p. 50-52; IV, 34, 1-5, p. 846-860; Irenaeus Adversus haereses, IV, 6, 2, p. 440.
  8. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 6, p. 223; Hilario no menciona a Lucianus en el De Trinitate.
  9. Epiphanius Panarion, XLI, 2, 1, p. II 191; Hieronymus Epistulae, XLIX, 2, p. I 351-352.
  10. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 6, p. 223-224; Theodoretus Fabularum, I, 25, col. 373.
  11. Augustinus De haeresibus, XXIII, p. 300.
  12. Epiphanius Panarion, XLIV, 1, 4-5, p. 190-191.
  13. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 13, 2, p. 454.