Page:APUG 1123.pdf/42

From GATE
This page has not been proofread


SAT.*[1] -Quis curiales perperam turbat fores?
ALP. -Qui turbat orbem, Ignatius. SAT. -Testor polum
in vincla raptum ferrea stringam seram
ni sacer amictus abstet. Alpinum vocat
sociosque praetor, caeteris necdum vacat
QUI. -Haec Roma pateris? Heccine o caelum sinis?
IGN. -Corrigere caelo quod repugnanti nequis?
Patientia leve reddit. Effraeni locum
cedamus iraeSponte subsidit furor.

ACTUS TERTIUS
SCENA PRIMA

PRAEFECTUS URBIS SENATORES DUO ALPINUS
NAVARRUS MUDARRA SATELLITES
Sinistram de Sto Ignatio suspicionem ingerunt praefecto urbis Alpinus et Navarrus. Ab uno

senatorum defenditur, ab altero vellicatur. Triumphant hostes certamque sibi victoriam pollicentur.

PRAE. -Quae frons habenda fida, si frontis fidem Loyola fallat. Gravior haud usquâ sedet in ore cultus, maior aut vultus rigor. Potestne tantum fronte mentiri scelus? <MUD.> -Potest, verende praetor, atque adeo solet

iniqua mens se clepere virtutis toga.

  1. *Exit satelles