Page:APUG 1123.pdf/42

From GATE
This page has not been proofread

SAT.*[1] -Quis curiales perperam turbat fores?
ALP. -Qui turbat orbem, Ignatius. SAT. -Testor polum
in vincla raptum ferrea stringam seram
ni sacer amictus abstet. Alpinum vocat
sociosque praetor, caeteris necdum vacat
QUI. -Haec Roma pateris? Heccine o coelum sinis?
IGN. -Corrigere coelo quod repugnanti nequis?
Patientia leve reddit. Effraeni locum
cedamus irae sponte subsidit furor.

Actus Tertius
Scena Prima

Praetor, Camilla, Ferrante, Mudarra,
Navarrus, Alpinus, Castilla, Ber=
=riera, Satellites, Nuntius
Sinistram de S<anc>to Ignatio suspicionem
ingerunt praefecto urbis Alpinus et
Navarrus. Ab uno senatorum defenditur, ab altero vellicatur. Triumphant
hostes certamque
sibi victoriam

pollicentur.

PRAE. -Quae frons habenda fida, si frontis fidem
Loyola fallat. Gravior haud usquâ sedet
in ore cultus, maior aut vultus rigor.
Potestne tantum fronte mentiri scelus?
<MUD.> -Potest, verende praetor, atque adeo solet

iniqua mens se clepere virtutis toga.

  1. *Exit satelles