Ab anno Domini 300 ad 400
p. 71
anno 1593. Sed non vacauit mihi legere, nisi sermones aliquos de compunctione & poenitentia & de cruce & passione Domini & de S. Deipara, & alia quaedam; ideo iudicare nequeo an sint omnia vere S. Ephrem opera an supposititia aliqua sint admixta.
De S. Basilio – 370
Sanctus Basilius magnus archiepiscopus Caesariensis in Cappadocia, Valente imperante floruit & sub Gratiano obiit, ut S. Hieronymus testatur in lib. de Script. Eccles. Opera eius praeclarissima sunt & quatuor tomis continentur in editione Basileensi anni 1540.
Tomi primi haec sunt:
In opificium sex dierum homiliae, 11
In Psalmos homiliae, 17
Variorum argumentorum homiliae, 18.
Tomi secundi:
De virginitate, lib. 2.
De paradiso, 1.
Contra Eunomium libri 3.
Contra Sabellianos & Arianos lib. 1
De Spiritu sancto, 1.
De libero arbitrio, 1.
De baptismate, 2.
Tomi tertii:
Sermones ascetici, 7.
De iudicio Dei, 1.
De confessione fidei, 1.
Moralium Summae, 80.
Quaestiones fuse explicatae, 55.
Quaestiones compendio explicatae, 313.
Constitutiones monasticae.
Quarti tomi:
Epistolae Basilii & Gregorii Theologi, 180.
Epistola ad Chilonem de vita solitaria.
Aliae eiusdem epistolae.
Oratio aduersus eos qui calumniantur, quod tres Deos dicimus.
Obseruationes in opera S. Basilii:
In primo tomo ponuntur homiliae undecim de opificio sex dierum; sed nouem tantum censentur a nonnullis esse Basilii, quia sanctus