successoribus, quicunque illi fuerint & verisimile est a Samuele vel Esdra.
De Samuele propheta – 2878
Samuele propheta fuit, ultimus Iudex & princeps populi, antequam reges crea- ri coepissent. Suscepit autem principatum anno mundi 1878 praefuit annis 20. Hunc fuisse auctorem libri Iudicum & Ruth & libri primi Regum, docet sanc- tus Isidorus lib. 6 Originum cap. 2 & quod ainet ad librum primum Regum, in quo continentur res gestae Dauids, testatur liber primus Paralip. cap. ult. eum scriptum fuisse a Samuele.
Dicitur etiam lib. 1 Reg. cap. 10 a Samuele fuisse scriptam legem Regni, sed haec non videtur extate.
De Dauide – 2919
Dauid rex & propheta regnare coepit anno mundi 2919 & regnauit annis 40 ut scribitur lib. 3 Reg. cap. 2 scripsit librum Psalmorum centum quinquaginta. Sic enim docent Chrysostomus, Theodoretus, Cassiodorus, Euthymius, & alii praefatione in Psalmos & sanctus Augustinus lib. 17 de Ciuitate Dei cap. 14. Quamuis autem sanctus Hilarius praefatione in psalmos & sanctus Hierony- mus in espit. ad Cyprianum, velint psalmos esse compositos ab auctoribus, qui nominantur in titulis, ut a Mose, Salomone, Asaph, Chore, Idithum, tamen probabiliorem existimamus sententiam priorem. De qua re disseruimus prae- fatione in explanationem Psalmorum. Extat quidem psalmus quidam breuis extra numerum centum quinquaginta psalmorum, sed eum apocryphum exis- timamus, quia concilium Laodicenum cap. ultimo & Tridentinum sess. 4 non ponunt in canonem scripturarum nisi psalmos 150.
Porro Dauid non solum propheta eximius fuit, sed etiam poeta venustissimus & doctissimus & scientiam habuit historiae sacrae, legum diuinarum, moralis & naturalis philosophiae. Quae omnia in psalmis mirifice apparent.
De Gad & Nathan – 2959
Gad & Nathan prophetae prosecuti sunt res gestas Dauidis, quae habentur in libro primo & secundo Regum & initio tertii, ab eo loco ubi desiit Samuel. Sic enim scribitur lib. 1 Paralipom. cap. ultimo: »Gesta