Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/22

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 4



Praeterea liber Iob Hebraice scriptus est, non Syriace, vel Arabice, quamuis aliqua vocabula Rabica in eo legantur, praesertim quando introducuntur loquentes amici Iob; at Iob, non Hebraice scripsit, si quid scripsit, sed lingua sua. Quod si non est Iob autor libri huius, nulli melius tribui potest hoc opus, quam mosi, qui fuit temporibus Iobi. Quod enim quidam dicunt, autorem huius libri esse Salomonem, ex auctoritate sancti Gregorii Nazianzeni, oratione ad Iulianum exactorem tributorum, non magnificiendum est; nam sanctus Gregorius non dicit, Salomonem esse auctorem libri Iob, sed solum citat sub nomine Salomonis quaedam verba, quae habentur apud Iob cap. 3. Sed facile fuit ut sanctus Gregorius ex lapsu memoriae verba unius auctoris tribuerit alteri; praesertim cum eo loco verbis, quae sunt apud Iob, adiunxerit etiam alia, quae non sunt apud Iob.


[3.] De Iosue – 2523

Iosue filius Nun, successor Mosis fuit in principatu Hebraeorum anno mundi 2523 qui populum post obitum Mosis rexit anni 26 & obiit anno centesimo decimo vitae suae, ut habetur in ultimo capite Iosue. Quis auctor fuerit libri Iosue, non est omnino certum. Nam sanctus Athanasius in Synopsi recte monet ex nomine libri non necessario colligi auctorem, sed materiam. Dicitur enim liber Iosue, quia continet res gestas Iosue & eodem modo dicuntur libri alii, vel Iudicum, vel Ruth, vel Regum, vel Tobiae, aut Iudith, aut Esther, au Machabaeorum. Theodoretus in lib. de quastionibus in Iosue, existimat, librum Iosue scriptum ab auctore anonymo, qui scripsit librum Iustorum, de quod dicitur Iosue 10: »Nonne scriptum est hoc in libro Iustorum?« Sed hoc argumentum nihil efficit. Nam non agitur eo loco, nisi de ingenti illo prodigio, quo, ad verbum Iosue, Sol & Luna steterunt. Hoc enim prodigium cum aliis similibus videtur annotatum fuisse in aliquo libro, qui dicebatur liber Iustorum.
Sanctus Isidorus lib. 6 Originum cap. 2 affirmat, librum Iosue scriptum fuisse ab ipso Iosue. Et hoc verissimum nobis esse videtur, tum quia in extremo capite huius libri dicitur de Iosue »scripsit omnia verba haec in volumine legis Domini«, tum quia omnino credibile est, Iosue ministrum, discipulum & successorem Mosis, imitari voluisse Dominum & Magistrum & praedecessorem suum, ut sicut ille ad aeternam memoriam literis mandauerat res gestas in populo Dei usque ad sua tempora; ita & ipse faceret, cum ei nec scientia, nec assistentia Spiritus sancti in scribendis sacris historiis deesset. Porro pauca, quae adduntur in fine libre de morte ipsius & sepultura, sine dubio scripta sunt