Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/23

From GATE
This page has not been proofread



Testamenti veteri

p. 5



successoribus, quicunque illi fuerint & verisimile est a Samuele vel Esdra.


[4.] De Samuele propheta – 2878

Samuele propheta fuit, ultimus Iudex & princeps populi, antequam reges creari coepissent. Suscepit autem principatum anno mundi 1878 praefuit annis 20. Hunc fuisse auctorem libri Iudicum & Ruth & libri primi Regum, docet sanctus Isidorus lib. 6 Originum cap. 2 & quod a􏰁ttinet ad librum primum Regum, in quo continentur res gestae Dauids, testatur liber primus Paralip. cap. ult. eum scriptum fuisse a Samuele.
Dicitur etiam lib. 1 Reg. cap. 10 a Samuele fuisse scriptam legem Regni, sed haec non videtur extare.


[5.] De Dauide – 2919

Dauid rex & propheta regnare coepit anno mundi 2919 & regnauit annis 40 ut scribitur lib. 3 Reg. cap. 2 scripsit librum Psalmorum centum quinquaginta. Sic enim docent Chrysostomus, Theodoretus, Cassiodorus, Euthymius, & alii praefatione in Psalmos & sanctus Augustinus lib. 17 de Ciuitate Dei cap. 14. Quamuis autem sanctus Hilarius praefatione in psalmos & sanctus Hieronymus in epist. ad Cyprianum, velint psalmos esse compositos ab auctoribus, qui nominantur in titulis, ut a Mose, Salomone, Asaph, Chore, Idithum, tamen probabiliorem existimamus sententiam priorem. De qua re disseruimus praefatione in explanationem Psalmorum. Extat quidem psalmus quidam breuis extra numerum centum quinquaginta psalmorum, sed eum apocryphum existimamus, quia concilium Laodicenum cap. ultimo & Tridentinum sess. 4 non ponunt in canonem scripturarum nisi psalmos 150.
Porro Dauid non solum propheta eximius fuit, sed etiam poeta venustissimus & doctissimus & scientiam habuit historiae sacrae, legum diuinarum, moralis & naturalis philosophiae. Quae omnia in psalmis mirifice apparent.


[6.] De Gad & Nathan – 2959

Gad & Nathan prophetae prosecuti sunt res gestas Dauidis, quae habentur in libro primo & secundo Regum & initio tertii, ab eo loco ubi desiit Samuel. Sic enim scribitur lib. 1 Paralipom. cap. ultimo: »Gesta