De scriptoribus ecclesiasticis
p. 6
Regis Dauid priora & nouissima, scripta sunt in libro Samuel videntis, & in libro Nathan prophetae & in volumine Gad videntis«. Aetas horum duorum prophetarum necessario debet poni post obitum Dauidis, qui obitus contigit anno mundi 1959.
[7.]
De Salomone rege sapientissimo – 2959
Salomon rey, Dauid regis filius, regnare coepit anno mundi 1959 & regnauit annis 40 ut scribitur Regum lib. 3 cap. 11 scripsit sine ulla controuersia libros tres: Prouerbia, Ecclesiastem & Cantica canticorum. De libro Sapientiae nonnulla quaestio est.
Nam non habetur in Codicibus Hebraicis, sed solum in Graecis & Philoni adscribitur Iudaeo, teste sancto Hieronymo, praefatione in Prouerbia Salomonis.
Sed tamen a veteribus patribus communi consensu hic liber tribuitur Salomoni, ut notum est ex Eusebio, lib. 4 hist. cap. 22. Tertulliano de praescriptione, Cypriano, de mortalitate; Hilario, in psalm. 127 Ambrosio, sermone 8 in psalm. 118 Basilio lib. 5 in Eunomium; Epiphanio, haeresi Anomaeorum, & Augustino, tract. in psal. 63 & ipse auctor libri Sapientiae cap. 9 testatur, se fuisse Regem in Israel & sibi a domino imperatum, ut templum aedificaret, quae in Salomonem proprie conueniunt. Sed haec discordia facile conciliabitur, si dicamus, sententias huius libri esse Solomonis, sed collectas in unum volumen, & Graecis verbis expressas a Philone, non illo, qui tempore Caii Imp. floruit, sed alio antiquiore.
Iosephus lib. 8 antiquitatum cap. 2 refert a Salomone scriptos fuisse libros Odarum & carminum quinque supra mille; & parabolarum libros ter mille.
Ite scriptas ab eo fuisse incantationes, quibus morbi curantur & daemones pelluntur. Quae videntur parum verisimilia; sed siue sint vera, siue falsa, certum est ea hoc tempore non extare & fortasse ex verbis Iosephi, occasionem acceperunt aliqui perditi homines tribuendi Salomoni librum perniciosissimum, qui inscribitur, Clauicula Salomonis.
[8.]
De Ahia & Addo – 3000
Ahias & Addo scripserunt res gestas Salomonis, ut habetur in secundo libro Paralipomenon cap. 9 siue sint eae, quae narrantur in tertio libro Regum, siue res aliae. Quis autem scripserit reliqua quae habentur in libro tertio Regum, post caput undecimum, & in toto quarto & in duobus libris Paralipomenon, non est omnino certum, sed credibile est scripta fuisse a sacerdotibus & prophetis illorum temporum.