sapientissimi mentem admireris, qui totius coeli et terrae, tum materialem tum intellectualem Iconem Musaei fornicibus ac tholo, qui usque in longum extenditur, lateque in hemicyclum curvatur, docto penicillo exprimi voluit, quin et materialem ubi totum laquear extensum est, in quinque ovata spacia dividi jussit, quorum primis quatuor elementorum figuras effigiari, in quinto autem coelestium sphaerarum congeriem dominiumque exhiberi voluit. Intellectualem vero in hieroglyphicis figuris antiquorum sapientum effata, peregrinis caracteribus et simulachris eleganter distribuit, è cujuslibet autem ovati intervallo ubi arcuum fornicis lineae se intercidunt, coelestem genium eo artificio construi voluit, ut continuo motu, et à principio artificiali se movere atque volitare videatur. Ex his disces peregrine, quod uti à DEO omnia in omnia derivantur, tanquam à naturae Authore, sic omnia è contra ad eum referri pulchra comparatione expressum intuearis.
Postquam Author scientiaurum largitorem Deum multitudinem simulacrorum summum opificem expressit, utpote tum divina, tum naturae lege edoctus humanae quoque satisfactrus legi, beneficos Mecoenates, benignosque scientiarum fautores, et patronos è muneribus eorum praestitis laudat. Unde Musaei vestibula circum circa Austriacae domûs, nostrae memoriae, praesentisque aetatis praeclara lumina redivivos, in vivo stipite Leopoldum Caesarem Augustissimum sincerae mentis homagio, debitaeque dedicationis tributo veneratur Author, eorumque eximiam munificentiam, virtutique tum alendae tum fovendae liberalem parastasin alta mente impressam, effigie praesentem sibi sistit.
Arcuatae fornicis absides 370 numerosa Larvarum antiquarum ex marmore albo, docta arte exsculptarum congeriem obtinent, maxima Concharum ac Vasorum fictilium copia, partim Raphaelis Urbinatis studio aestimabilis, partim aliorum excellentioris picturae alumnis opera preciosae suis cornicibus conservatae visuntur. Omnia Alphonsi Donnini Capitolini Senatus Secretarii munifica et testamentaria liberalitate donata, atque inter alia antiquitate et raritate preciosam hujus Musaei supellectilem monstrant.
Succedunt hinc inde variae Regum ac Principum Authoris Benefactorum atque Discipulorum effigies, aliaeque picturae uti rarae ita omni pretio aestimabiles.
Series triginta quatuor columnarum, quibus singularis tum pretii, tum sculpturae diversitate marmorum rarae statuae innixae conspiciuntur. Quatuor grandiores, duo verò minores obelisci, è medio Musaei ambulacro exsurgentes, notisque Aegyptiacis conspicui splendent.
1. Duae spirales helicae tortuosis voluminibus serpentum gyros scitissimè metientes. Organum automato Tympano animatum omnis generis avium concentum ludens, et sphaericum globulum in medio aëre continuo venti impulsu vacillantem sustinens.
2. Machina Hydrostatico-magnetica, horas, zodiacum, planetas, et totam coeli fabricam repraesentans, simplicissimoque motu horas verticaliter subascendentis et descendentis alternatim Solis et Lunae simulacris, per aërem verò volitantis aviculae motu divisa horarum spacia sympathico motu describunt.
3. Machina Magnetico-hydraulica horas in universo mundo exhibens ut et horas Astronomicas,Italicas, Babylonicas et antiquas.
4. Fonticulus sphaeram capit Atlantis incumbentem in orbem occultis motibus urgens.
Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/10
From GATE
Revision as of 16:18, 28 October 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: clean up, replaced: citesObject → Object)
This page has been validated