Page:EBC 1613 03 26 1274.pdf/7

From GATE
Revision as of 10:32, 13 November 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> 26 mars 16l3.A...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

26 mars 16l3.A.Contzen ^ Bell.(suite) / test,etiam cum est aliud directum in eosdem subd�tos;utrumque est su- premum in suo genere. Hoc dicendum est canonistiB,et pr� temporali dominio apostolicae Sedis valde zelantibus. Si enim Pontifex in rebus temporalibus directus dominus est,ut illi sentiunt,neo ego contra dis .^*puto,omnium Christianae reipublicae regnorum an Caesares et Reges sunt supremi domini? Respondent esse,sed in suo genere,et alii qui reges vasallos Fontifices vocant,ne Romae quidem audiuntur. Scio aliud ius esse Pontifici in omnes regesm,etiamsi directum dominium haberent,aliud in regnum Hiberniae. Sed hoc Germani urgent,dominium supremum aliquod recte vocari,etsi alius maius eo habeat diversi gene ris,aut si hoc falsum sit,non tamen esse falsitatem de fide suspectam,et inquisitione exagitandam. Censura_Cap^VI. Pagina 120 ^ plus dicam. Quod in praeiudicium veri ac legitimi suc/^cessoris praevaleat electio populi,alterum deposcent�s ad regnum.Pri mo,Propositio ista absolute posita habet difficultatem;quia iniuste legitimus successor arcetur regno,neque ius est penes populum eum sine caussa iure successionis spoliandi, R��BOg��5^---Propositionem a multis positam in solo Decano damnari:quanquam non simpliciter censura reprehendit,quod Becanus dixit,sed quod ipsa eum dixisse suspicatur,neque enim sine causa dicit arceri regno sed legitimum haeredem arceri,et exemplum Roboami et leroboami ostendunt censuram non debuiss� addere illud:sine caussa. Gravem causam fuisse di^^^cit po^ulus,et fatetur Roboam. Quis hodie Regum in prima inauguratione sic intonans ut Roboam non pelleretur regno? Sed suspecta est haec Regibus et vitae eorum insidiosa. Ut suspiciones vitaret,delevit illa Becanus. Et satis ut videtur fuisset,si ob Regum suspiciones,non ut temerariam etc.iuberetur delere.Si tamen quia suspecta est,tam graviter censetur,quid fiet aliis scriptoribus,qui tam iustam tribuunt # Pontifici potestatem in Reges.Et sane ab iis plus metuunt.Non laudo illos Reges,causae similitudinem estendo. Becanus flagellatur,ne male