Page:EBC 1613 03 26 1274.pdf/6

From GATE
This page has been proofread

dem faciunt et agnoscunt? aliis qui illia non modo ut dominia iurant, sed diserte ut aula naturalibua et legitimis dominis? Si Becanus damnatur qui dixit, an abaolvendi illi qui faciunt, iurant? Ego nihil dubito, si Sanctissimus dominus noster et benignissimus Pater Paulus;f*haec audiret, quin Becanum auo iudicio aublevaret; quod ut fiat Illustrissima Tua Dominatio facile, si videbitur efficiet, eoque libentius, quia Galli qui multo durius docent aine cenaura sunt, et si iurisperiti haec pro Becano probarent, astipularentur.
Censura Cap. V.
Pagina 102. Quod dicitur Iacobus esse legitimua Rex Hiberniae, et supremus dominis in Anglia, Scotia, Hibernia, praeter supradicta videtur vergere in praeiudicium temporale Ecclesiae Romanae ad quam spectat directum dominium Hiberniae.
Responsio.
Iam olim constat tenerrimam rerum omnium esse iurisdictionem, facile etiam a aula defensoribus, nisi cautissimi sint, irritabilem; eam semper defendit Becanus, et arcte complexus, forte incautius tractavit. Verum doluit hoc sibi excidisse, et continuo mutavit. Nostrates tamen negant ideo meruisae censurae gravitatem, nec ad Indicem hoc pertinere; non enim rea fidei est, Romanam Ecclesiam habere directum dominium Hiberniae. Quod si, qui nesciens id dixit, tam gravitar plectitur, qua tandem censura digni sunt, qui de Regno Siciliae, aliis ditionibus volumina contra Sedem Apostolicam scribunt? Conferantur scripta Hispanorum, Siculorum, et ipsorum regum placita, et opponantur uni Becanae sententiae damnatae, ut pariter vel illi damnentur, vel hic absolvatur; hic enim et illic de temporali dominio agitur. Ex alia causa ingens etiam disparitas: Becanus monitus omnia mutavit de Hibernia, illi libros contra se pro Romanae Ecclesiae dominio scriptos ditionibus suis exulare iubent. Causae ae non interponunt Germani. Tantum mirantur notari Becanum ob rem quae ad fidem non pertinet, alios eandem ob rem ne appellari quidem. Facti est negocium, et rea particularis, in quo tamen a benigno iudice absolvi posset. Supremum enim dominium dici potest
---page break---