Page:EBC 1613 03 26 1274.pdf/8

From GATE
This page has been proofread

suspicentur, aliis silentium non imponitur centra quos queruntur reges.
Censura Cap. VII.
Pagina 172 et 173 § Quinta est. Argumentum Decani dicitur videri insufficiens,quo utitur centra Lancellottum,alia itaque responsione opus esse.
Responsio.
Etsi probabile esset, vel infirmum, quo eum contradictionis arguit, non tamen meretur censurae severitatem. Alias multorum scriptorum dispuiationes, et imprimis divi Thomae, quas vocant congruentias, falsitatis, temeritatis, scandali, seditionis respective damnari oporteret. Videri tamen posset telum Decani validum. Dixit Lancellottus, coetum qui cum Iacobo est, nec minorem nec minus illustrem esse quam partem Pauli Quinti. Dixit idem Episcopos qui per Italiam sunt, omnes alios per totam Europam superare. Quod si Episcopi Eurepaei vincunt omnes ceteros Europaeos, multis ergo partibus vincunt Iacobaeos, illustrior ergo pars erit sola Italia, et quidem in Concilio, imo si eorum Episcoporum subditi considerentur, erit et multitudo maior, et splendidior pene ex solo Regno Neapolitano, quanto ergo maior pars Pauli Quinti,si totius Europae Episcopos tam potentes Italie adiungamus? Si ergo plures Episcopos fateri cogitar Lancellottus, ergo negare de populis non debet. Et nititur Decani argumentum ipsa rerum experientia; nam in Landgraviatu Rheni, in Hassia, Brandeburgica, allisque partibus, etsi Principes sint Calviniani, bona tamen pars subditorum Lutherani sunt, et Calvinianos acerbius oderunt quam Catholicos.
Censura. Cap. VIII, IX, X.
Censura putat posse videri alicui regem a Decano defendi contra Bellarminum, qui dixerat: Regem in Scotia fuisse Furitanum, in Anglia protestantem.
Becanus argumentatur ex verbis Regis non cohaerentibus; aliquando ita loquuntur ut Puritani videantur, aliquando non. Magis hoc ex Belgicis et in Germania editis libellis cognoscitur. Sed hoc ad censuram de haereticis non pertinet, ut censeri debeat Becanus, et ad Indicem retici. Sicut nec illud capitis XI, de denario S. Petri; quod minus erat,
---page break---