Page:EBC 1613 03 26 1274.pdf/7

From GATE
This page has been proofread

etiam cum est aliud directum in eosdem subditos;utrumque est supremum in suo genere. Hoc dicendum est canonistis, et pro temporali dominio apostolicae Sedis valde zelantibus. Si enim Pontifex in rebus temporalibus directus dominus est, ut illi sentiunt, neo ego contra disputo,omnium Christianae reipublicae regnorum an Caesares et Reges sunt supremi domini? Respondent esse, sed in suo genere, et alii qui reges vasallos Fontifices vocant, ne Romae quidem audiuntur. Scio aliud ius esse Pontifici in omnes regesm, etiamsi directum dominium haberent, aliud in regnum Hiberniae. Sed hoc Germani urgent, dominium supremum aliquod recte vocari, etsi alius maius eo habeat diversi generis, aut si hoc falsum sit, non tamen esse falsitatem de fide suspectam, et inquisitione exagitandam.
Censura Cap. VI.
Pagina 120 § plus dicam. Quod in praeiudicium veri ac legitimi successoris praevaleat electio populi,alterum deposcentis ad regnum. Primo, Propositio ista absolute posita habet difficultatem; quia iniuste legitimus successor arcetur regno, neque ius est penes populum eum sine caussa iure successionis spoliandi.
Responsio.
Propositionem a multis positam in solo Decano damnari: quanquam non simpliciter censura reprehendit, quod Becanus dixit,sed quod ipsa eum dixisse suspicatur, neque enim sine causa dicit arceri regno sed legitimum haeredem arceri, et exemplum Roboami et Ieroboami ostendunt censuram non debuisse addere illud: sine caussa. Gravem causam fuisse dicit populus, et fatetur Roboam. Quis hodie Regum in prima inauguratione sic intonans ut Roboam non pelleretur regno? Sed suspecta est haec Regibus et vitae eorum insidiosa. Ut suspiciones vitaret, delevit illa Becanus. Et satis ut videtur fuisset, si ob Regum suspiciones, non ut temerariam etc. iuberetur delere. Si tamen quia suspecta est, tam graviter censetur, quid fiet aliis scriptoribus, qui tam iustam tribuunt Pontifici potestatem in Reges. Et sane ab iis plus metuunt. Non laudo illos Reges, causae similitudinem estendo. Becanus flagellatur, ne male
---page break---