109 (suite 2)
- 109 (suite 2)
/ toque ex tuis victoriis contexto aliorum caput redimio? Ita profecto
est. Verum id effecit tuae virtutis magnitudo,et divinitas quaedam
tua. Sic enim existimare debes, Cardinalis amplissime, ex tua ista
amplissima dignitate in proborum omnium studia non exiguum redundare
fructum. Is demum enim est bonorum omnium iustus triumphus cum q S
Summ^o Pastore, bene de Christi republica meritis illustre testimo-
nium datur. Illud vero cuiusdam divinitatis est, sua maxima bona pos
se cum aliis commu^lcare. Itaque quod maxime optandum est, illud
praeterito anno in te, Cardinalis amplissime, lesus Christus Ecclesi-
ae suae bonisque omnibus donavit. Est autem optandum maxime, ut vir-
tuti respondeat honor; labori,praemium; operi,merces; difficultati,
solatium; vigiliis,quies. Marcet enim virtus sine honore,et labores
ac vigilias negatum praemium frangit, enervai ac debilitai. Atqui im
mensa Dei bonitas, quae lesu Christi Ecclesiam rebus nunquam destitu-
it necessariis, nequaquam tuam excellentem virtutem et industriam
posthabuit. Non tuae virtuti honorem negavit; non labori praemium
detraxit; non operam mercede fraudavitm non difficultatem solatio
orbavit; non vigilias quiete privavit. Imo vero tuos labores ac vi
gilias maximis praemiis exacuit; operam mercede erexit; diffioultates
et molestias solatio compensavit; sudores divina voluptate abstersit
denique insignem tuam virtutem admirabili honore illustravit.
At quo honore. Primum eo, quo in universa Christi Ecclesia, se-
cundum Summi Pontificie dignitatem nihil est maius, nihil augustius,
nihil divinius. Cardinalatus enim honor in Ecclesia est amplissimus.
Nempe in quo lucet ordinis Apostolici maiestas. Deinde eadem Dei bo
nitas et clementia eundem honoris et dignitatis gradum singulari et
divino quodam ad te detulit modo. Non enim eundem honorem ambitio per
fenestram ambitionis misit; non avaritia per rimam impietatis instru-
sit; non fastus per tectum extrema� dementine proiecit; sed ostiarius
, id est Spiritus sanctus per ianuam,quae Christus est, et eius Vica-
rium Clementem Vili introduxit. Introduxit autem magnis stipatum vir-
tutibus, et divinae sapientiae ornamentis circumfluentem.