Page:FC 1042.djvu/245

From GATE
This page has not been proofread



f. 115r



Cum parvo sentimento gratiae mittere semina, et ire cum difficultate ex lacrimis ad Deum. licet sint cum parvo sentimento gratiae, et[1] devotionis, hoc enim modo eundo itur, et mittuntur semina cum difficultate, et lacrimis[2]; itur inquam ad Deum ipsum, ubi[3] iam adest manipulus devotionis, et[4] consolationis, tunc quodam modo[5] venit[6], et fit egressus quidam in[7] ipso Deo consolatore, qui querendo[8] inventus est. Intellectus verborum Apostoli: Non sumus sufficientes. Illud autem verbum Pauli, quo dicit, "non esse Nos sufficientes ex Nobis tanquam ex Nobis ne cogitare quidem, non infert Nos ex Nobis quasi[9] ex Nobis nihil posse"[I], sed dicit Nos non sufficere ad tale aliquod bonum, oportet enim, ut ipse praeveniat, comitetur, et sequatur ad ipsum[10], quod ex Nobis, quasi[11] ex Nobis esset[12], licet insufficienter[13], ita ut ipsa sufficientia etiam in minimis ipsi tribuatur, requiritur enim nostra operatio, quae cooperatur gratiae
_______________

  1. cf. 2Cor 3,5

_______________

  1. et] om. MF
  2. lacrimis] loachrimis MF
  3. ubi] add. autem MF
  4. et] aut MF
  5. quodam modo] quodammodo MF
  6. venit] venitur MF
  7. in] ex MF
  8. querendo] quaerendo MF
  9. quasi] tanquam MF
  10. ad ipsum] idipsum MF [p. 581]
  11. quasi] tanquam MF
  12. esset] est MF
  13. insufficienter] insufficiens MF