f. 115v
Dei, et ex ipso suam sufficientiam accipit, etiam in
proxima[1]
eius boni apprehensione.
Nemo igitur dicat se non posse benefacere semper, et ubique, quamvis enim sufficientia nostra ex Deo sit, non est tamen expectanda quasi
non[2]
in
Nobis[3]
sit, imo est in Nobis, licet non ex Nobis, quia stat gratia ad ostium semper pulsans, qua proinde
semper[4]
ubique preventi, et expectati sumus, ut ei in eo, quod ex Nobis est datum tamen in ipsa creatione, et aliis viis cooperemur.
Quinto[5]
die infra
octavam[6]
cuiusdam[7]
festi omnium Sanctorum, mane postquam dedissem me
orationi[8]
illi, quae est mihi quotidiana circa discursum vitae Christi, ego
magnam sensi[9]
devotionem circa Sanctos Angelos, et alios Sanctos, et circa Animas Purgatorii, et orabam Angelos om=
_______________