Page:FC 1042.djvu/244

From GATE
This page has not been proofread



f. 114v



operari cum parva gratia. nobis impediat[1], non effici[2] magna devotione, oportet enim ut cum parva gratia discamus operari, seu (ut alio modo loquar) ut parati[3] exercere id quod in Nobis est, et ex Nobis. parvae gratiae Dei, ut exerceatur id, quod in Nobis est et ex Nobis. Vult ergo[4] frequenter Deus, ut cum parvo adiutorio gratiae nitaris servare saltem aliquod vivum desiderium, aut aliquem bonum affectum[5] intentionis sive[6] ad aliquod opus, aut[7] aliquem spiritualem fructum faciendum. Timoris boni continuatio melior quam aliquis fervior magnae devotionis. Dat quoque quandoque aliquem timorem bonum, cuius continuatio semper[8] melior est, quam aliquis fervor magnae Devotionis, non enim oportet, ut magnificemus[9] solam devotionem, sed etiam desiderium, et inquisitionem eius, et etiam dolorem quod ipsam non Desiderium, et inquisitio devotionis, ne dolor, quod non habemus. habemus[10], in quibus tanquam in seminibus optimis crescendum est usque ad messem fructus. Bonae ergo sunt illae inquisitiones spiritus, illae petitiones, et pulsationes,

_______________

  1. impediat] expediat MF
  2. effici] affici MF
  3. ut parati] cooperari MF
  4. ergo] igitur MF
  5. affectum] nisum MF
  6. sive] tuae MF
  7. aut] add. ad MF
  8. semper] saepe MF
  9. magnificemus] magni faciamus MF
  10. habemus] habeamus MF