Page:FC 1042.djvu/311

From GATE
Revision as of 12:13, 16 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 148r



propter culpabilem fragilitatem, sive propter malitiam, sive propter immunditiam, vel ingratitudinem, aut denique propter quamlibet labem[1] spiritus, vel corporis contractae deleretur, ita ut inde[2] nihil[3] iam remaneret, quod Deum, Matrem eius, aut Sanctos offenderet[4]. Circa poenas quoque temporales, quas incurri optabam variis affectibus, ut fieret etiam perfecta reconciliatio mea apud Deum, et Sanctos eius. Item quod nulla mala publica propter peccata mea debeant amplius esse in mundo. mala com[m]unia propter cumulos peccatorum hominum, etc. Frequenter enim fit, imo[5] quasi semper, ut mala com[m]unia, sicut sunt pestes[6], bella, fames, etc., veniant[7] propter cumulos peccatorum malorum[8] hominum ita similiter[9], quod unusquisque ex parte in causa est huiusmodi malorum. In sa[b]bato praecedente mediante[10] Dominica[11].

_______________

  1. labem] add. animae MF
  2. inde] om. MF
  3. nihil] add. in me MF
  4. offenderet] offendat MF
  5. imo] immo MF
  6. pestes] pestis MF
  7. veniant] eveniant MF
  8. malorum] multorum MF
  9. similiter] scilicet MF
  10. mediante] immediate MF
  11. Dominica] dominicam MF