f. 148v
Septuagesimae sub
nocte[1]
dum orarem mihi dimitti omnia mala mea, et maxime dum rogarem
ne ullum[2]
peccatum umquam permittatur in me
accedere[3]
propter demerita praeterita.
gaudium quod Deus et Mater et Sancti essent placati, etc.
Hic ego sensi magnam quandam consolationem, apprehendendo quodammodo gaudium,
quod[4]
Deus et Mater
eius[5]
et Sancti essent placati, et sese ipsi aliquibus uel minimis
signis tales ostenderent, uidebantur tunc intra me esse quaedam uerba Christi, et Virginis et nonnullorum Sanctorum mihi peculiarium, sed sentimentum tale erat magis de ipsis tamquam
probabilibus[6]
quam de praesentibus,
quasi quod[7]
diceret: O si sentires uerba talis amici sancti, etc.
In die Sanctae Agnetis virginis gloriosae, ac Martiris, dum cogitarem et sentirem uarias necessitates hominum mortalium, in quibus plurimi non habent
_______________