Page:FC 1042.djvu/305

From GATE
Revision as of 12:27, 15 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 145r



tiam [carentiam] eius quam converti ad praesentiam cuiusquam[1] alterius voluptatis, quae non sit ex ipso derivata, ac missa in nos per Christum[2] submistrata[3], et in ipso terminata. Amen. Amen.

Alia die infra octavas easdem[4] Epiphaniae[5] Domini ego sensi quendam bonum spiritum[6], quo[7] admiratus sum gratiam Dei, qua factum est, ut ego iam triginta septem[8] vicibus haec facta[9] natalitiorum et Epiphaniae[10] in hac vita viderim et sic discurrebam per alios dies festus[11], qui mihi tot revolutis annis reluxerunt[12]; ego vero tam parum fructus ex ipsis accepi, nec umquam fui satis gratus, ut saltem recognoscerem Benignitatem Dei, qua factum est, ut haec bona, et similia mihi toties in ipsis[13] triginta septem[14] annis, qui iam sunt mutati super me replicarentur, et ob oculos revolutis temporibus proponerentur ad hauriendam e[u]ndem[15] salutem, et

_______________

  1. cuiusquam] cuiuscumque MF
  2. Christum] ipsum MF
  3. submistrata] subministrata MF
  4. octavas easdem] easdem octavas et add. horum MF
  5. Epiphaniae] Epiphaniorum MF
  6. bonum spiritum] spiritum bonum MF
  7. quo] in quo MF
  8. triginta septem] septem et triginta MF
  9. facta] festa MF
  10. Epiphaniae] Epiphaniorum MF
  11. festus] festos MF
  12. reluxerunt] illuxerunt MF
  13. ipsis] his MF
  14. triginta septem] septem et triginta MF
  15. e[u]ndem] inde MF [p. 606]