f. 144v
quidem dilectus
fuit[1]
et in priuatum Domini assumptus, studeat esse fidelis, nec abutatur amore Domini sui, sed respondeat ei iuxta hoc inuocabimus sanctas, quae fuerunt fideles in matrimonio.
Decima tertia[2]
conditio est in hoc, ut dum seruus caret praesentia benefici Domini sui, imo
et si[3]
ab illo esset ad tempus separatus ut nunquam alienetur ipse nec conuertatur ad alias consolationes, quibus impediretur facile,
nec[4]
curare posset de reunione ad dominum necessaria.
Hinc accipiemus formam petitionis ultimae, pro qua quaeremus auxilium uiduarum et continentium ut
similiter[5]
nobis impetrent hanc gratiam, ut nullam extra diuinam consolationem quaeramus,
quod[6],
dum non dabitur frui Domino nostro, semper et ubique malimus lugere, et moesti esse ob carentiam
_______________