Page:FC 1042.djvu/306

From GATE
This page has not been proofread



f. 145v



et ut id, quod neglectum fuisset, praecedentibus restaurari posset reiteratis gratijs. Agebam[1] hic gratias, et agnoscebam meam ingratitudinem, et meam inuidiam[2] et[3] negligentiam, et incogitantiam. Benedictus Deus qui haec dedit agnoscere, et faciat, ut ego post hac in omni genere sanctae agnitionis Christi manifestati, et toties et[4] tam multis modis[5] declarati crescere possim, per tot[6] huiusmodi clementiae[7] Dei erga me, et erga totum genus humanum abundantias[8], misericordias, et propter meas, et omnium mortalium ad haec recognosci[9] negligentias hoc[10] obtuli sacrificium laudis, et propitiationis in holocaustum, et in hostiam pro peccatis. Deus Pater ipsum dignetur acceptum habere. Post officium matutinum dum uenissem ad Missam ego sensi quandam uiuam intelligentiam super puero nato nobis, et dato, agnoscebam enim ipsum tunc puerum[11] primum opera diuinitatis suae exercuisse, cum nondum esset aptus ad opera humanitatis suae, qui erat infans et impotens, agnoscebam etiam qualiter

_______________

  1. Agebam] add. igitur MF
  2. inuidiam] incuriam MF
  3. et] atque MF
  4. et] ac MF
  5. modis] add. nobis MF
  6. per tot] Propter MF
  7. clementiae] clementiam MF
  8. abundantias] abundantes MF
  9. recognosci] recognoscenda MF
  10. hoc] ego MF
  11. puerum] om. MF