f. 90r
quaedam maxima admiratio cum pio erga Christum spiritu,
quia[1]
per modum exclamationis dicebam ipsi Christo: O domine[2], quidnam est hoc, quod in ordine ad discipulos tuos
vocas[3]
te sponsum
quasi[4]
gaudeant ipsi, sicut
et gaudent[5]
filii
sponsae[6],
dum cum ipsis est sponsus, et tamen
Christus sponsus in ordine ad discipulos, sed ad te ut servus.
in ordine tu[7]
non te ipsum[8]
ut
sponsum[9]
deliciaris, sed potius ut omnium servus, et in ordine ad omnes minimus, postremus, ac infimus
haberis[10],
tu laboras, tu sudas, tu vituperaris, ac sperneris usque ad passionem, ad damnationem mortis Crucis[11], tu laboras inquam
Domine nostri[12],
ut tui quiescant; tu tristaris, ut ipsi gaudeant; et tandem mori cupis, propter ipsorum resurrectionem; vere illud est simile ei, quod poeta dicit:
Sic vos non vobis vellera fertis oves.
_______________