Page:FC 1042.djvu/57

From GATE
Revision as of 11:12, 8 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 21r


nam [doctrinam] christianam, aut per membra corporis Domini[1] etc. petens gratiam contra inimicos, et specialiter contra spiritum fornicationis, ut ventus[2] eius non esset amplius in lumbis tuis, sed deiceretur[3] ex omni loco, ubi esset spiritus vitalis[4] tui corporis. Item ab intellectu, memoria, voluntate etc.[5] a locis ubi esses, idque orabas cum multa devotione spiritus, multaque ope[6], quod sic futurum esset ante tuam mortem, ad quod suggerebat Spiritus Sanctus, quod orans[7] multum divinitatem[8] suam[9], et puritatem, ut habitaret in corpore tuo, sicut in templo suo, et in spiritu, etiam[10] quoque Angeli[11] possent invenire habitationem corporalem in spiritibus corporis tui expellendo inimicos, ad hanc autem munditiam inveniebas multam spem (statuens apud te sicut a multo ante tempore feceras) servare multa temperantia ad munditiam etc. multam temperantiam in cibo, et potu in omnibusque actibus


_______________

  1. Domini] tui MF
  2. ventus] virtus MF
  3. deiceretur] deiiceretur MF
  4. vitalis] add. vel animalis MF
  5. etc] item MF
  6. ope] spe MF
  7. orans] orares MF
  8. divinitatem] divinam MF
  9. suam] add. bonitatem MF
  10. etiam] add. tuo MF
  11. Angeli] angeli MF