Page:FC 1042.djvu/58

From GATE
This page has been proofread



f. 21v


exterioribus cum modestia videns enim[1] valde necessarium, ne mali spiritus tantam habeant potestatem ad movendum carnem tuam, spiritum si invenirent cor gravatum, nec cibo, nec potu benedic anima mea Dominum pro tanto desiderio dato cum tam efficaci voluntate corporalis sanctimoniae, specialisque[2] munditiae, quod tanto tempore dederit tibi sentire necessarios stimulos ad virtutem sanctitatis[3] corporis, et spiritus cum spe obtinendi in proprio etiam Angelo cui essem specialiter devotus ad ipsum, sensi multa auxilia orans ut me defenderet a meo malo spiritu, specialiter a spiritu fornicationis.

Die Sancti Ioannis Baptistae habui, sensique in meo spiritu notabile sentimentum cuiusdam magnitudinis, reventialisque maiestatis Sancti Ioannis sensique magnum dolorem[4], quod in[5] Alemania


_______________

  1. enim] esse MF
  2. specialisque] spiritualisque MF
  3. sanctitatis] castitatis MF
  4. dolorem] add. spiritualem MF
  5. in] add. hac MF