Page:FC 1042.djvu/56

From GATE
This page has been proofread



f. 20v


Pater noster, pro 2a. Ave Maria, pro 3a. Deus qui miro ordine Angelorum, pro 4a. autem omnes sancti tui quaesumus Domine etc. offerebaturque mihi tanquam necessarium[1] ad habendam cuiuslibet benevolentiam praeter[2] ea quae per opera fieri possunt devotionem habere ad omnes Angelos custodes, qui nobis possunt praeparare personas multis modis, et violentiam, inimicorumque tentationes reprimere.

Nota hic anima mea, et recordare, quod Dominus tibi in praeterito tempore dederat multam cognitionem super tentationibus et molestiis daemonum, unde aliquando fecisti orationes, et discursus per sanctos, aut per mysteria Christi, aut per[3] doctri=


_______________

  1. necessarium] add. valde MF
  2. praeter] ultra MF
  3. per] om. MF [p. 508]