f. 14r
servare[1] perpetuam castitatem cum eorum auxilio et perpetuam paupertatem et perpetuam obedientiam praeposito Societatis Iesu. Christi[2] perpetuam obedientiam Summo[3] Pontifici[4] in missionibus et totum hoc promitto servare[5] conformiter ad constitutiones et regulas[6] dictae Societatis hanc professionem sic feci, et quia verum est de novo facio Domino nostro, et Dominae nostrae et tibi nostro[7] Ignatio de Loyola sicut locum tenenti Iesu Christi in dicta Societate et praeposito ego subsignavi[8] mea manu nono Iulii[9] 1541. Petrus Faber.
Eodem anno 21[10]. Iulii[11] profecti sumus Ratisbona[12] Doctor Ortis et ego cum tota eius familia transivimusque per Patriam meam et Galliam ubi fuimus carceratus septem dies. detenti fuimus in carcere[13][1] septem dies, qua de re[14] noli unquam oblivisci magna beneficia Domini
_______________
- ↑ servare] servandi MF
- ↑ Christi] add. Item servandi MF [p. 502]
- ↑ Summo] summo MF
- ↑ Pontifici] pontifici MF
- ↑ servare] servari MF
- ↑ regulas] regulam MF
- ↑ nostro] magistro MF
- ↑ subsignavi] subsignauique MF
- ↑ Iulii] iulii MF
- ↑ 21] 27 MF
- ↑ Iulli] iulli MF
- ↑ Ratisbona] add. dominus MF
- ↑ fuimus in carcere] et incarcerati MF
- ↑ qua de re] quam ob rem MF
- ↑ The variant uses different words with a similar meaning