Page:FC 1042.djvu/43

From GATE
This page has been proofread



f. 14r


servare[1] perpetuam castitatem cum eorum auxilio et perpetuam paupertatem et perpetuam obedientiam praeposito Societatis Iesu. Christi[2] perpetuam obedientiam Summo[3] Pontifici[4] in missionibus et totum hoc promitto servare[5] conformiter ad constitutiones et regulas[6] dictae Societatis hanc professionem sic feci, et quia verum est de novo facio Domino nostro, et Dominae nostrae et tibi nostro[7] Ignatio de Loyola sicut locum tenenti Iesu Christi in dicta Societate et praeposito ego subsignavi[8] mea manu nono Iulii[9] 1541. Petrus Faber.

Eodem anno 21[10]. Iulii[11] profecti sumus Ratisbona[12] Doctor Ortis et ego cum tota eius familia transivimusque per Patriam[13] meam et Galliam ubi fuimus carceratus septem dies. detenti fuimus in carcere[14][1] septem dies, qua de re[15] noli unquam oblivisci magna beneficia Domini


_______________

  1. servare] servandi MF
  2. Christi] add. Item servandi MF [p. 502]
  3. Summo] summo MF
  4. Pontifici] pontifici MF
  5. servare] servari MF
  6. regulas] regulam MF
  7. nostro] magistro MF
  8. subsignavi] subsignauique MF
  9. Iulii] iulii MF
  10. 21] 27 MF
  11. Iulli] iulli MF
  12. Ratisbona] add. dominus MF
  13. Patriam] patriam MF
  14. fuimus in carcere] et incarcerati MF
  15. qua de re] quam ob rem MF
  1. The variant uses different words with a similar meaning