Page:FC 1042.djvu/42

From GATE
This page has been proofread



f. 13v


contulit fecit professionem votorum memorabile beneficium ut facerem scilicet in octava Visitationis dominae[1] nostrae solemnia vota meae Professionis[2] mitteremque ea ad nostrum[3] Ignatium qui erat electus praepositus, feci autem hanc professionem Ratisbonae in Altari[4] maiori[5] dominae[6] nostrae quae dicitur capela vetus[7], in[8] multa consolatione spirituali et fortificatione animae meae in abnegatione bonorum iam abnegatorum, voluptatumque carnis iam relictarum ac[9] humilitatis in subiectione et abnegatione omnimodae[10] propriae voluntatis[11][1] sunt autem vota de castitate de[12] paupertate et obedientia Praeposito societatis, aliud est[13] votum obedientiae quo promittimus omnes Summo[14] Pontifici[15] quantum ad missiones, feci autem professionem hanc coram Sancto[16] Sacramento dum vellem communicare cuius forma est sequens. Forma Votorum. Ego Petrus Faber promitto et voveo domino[17] Deo nostro et nostrae dominae[18] et omnibus sanctis coelestibus


_______________

  1. dominae] Dominae MF
  2. Professionis] professionis MF
  3. nostrum] magistrum MF
  4. Altari] altare MF
  5. maiori] add. ecclesiae MF
  6. dominae] Dominae MF
  7. capela vetus] Capellae veteris MF
  8. in] cum MF
  9. ac] et MF
  10. omnimodae] omnimoda MF
  11. voluntatis] add. ad omnia. Recepi, inquam, novam fortitudinem et novam cognitionem, sentimentaque magna bonae voluntatis. MF
  12. de] om. MF
  13. est] etiam MF
  14. Summo] summo MF
  15. Pontifici] pontifici MF
  16. Sancto] Smo MF
  17. domino] Domino MF
  18. dominae] Dominae MF
  1. This is a significant omission from the manuscript in comparison with the variant