f. 157v
ipse me aptaret, et ordinaret ad bene orandum,
esset[1]
enim hoc ipsi magis facile quam mihi aptare, vel ordinare quamlibet rem materialem manibus
meis[2],
ex hoc assumpsi occasionem reprehendendi me ipsum, quod hactenus nimium frequenter dum debui esse attentus, et aptatus, et ordinatus circa orationes meas, aut bonas meditationes, diverti me ad tangendum, vel videndum,
vel[3]
ordinandum
aliquod[4]
absque necessitate, cum tamen tota cura mea tunc
debuit[5]
esse ad aptandum me, et componendum, ad bene faciendum opus, quod esset in manibus meis, vel in lingua, vel in mente, tunc autem fiunt huiusmodi
bona exercitia fiat a toto homine.
bona exercitia,
quae[6],
cum a toto homine
(incurrentibus[7]
cunctis potentiis requisitis) fiunt,
ibi[8]
autem concurrit, totus
homo[9],
quando[10]
bonus Angelus non
deest[11],
et[12]
Spiritus Sanctus, qui Deus est non longe abest, ut
opus[13]
nostrum perficiat
etc.[14]
_______________