Page:FC 1042.djvu/329

From GATE
This page has not been proofread



f. 157r



sum [diversum] cursum tenuit, dum viveret, nec omnes eisdem gratiis fuerunt dotati, nec voluit Deus, ut omnes in eisdem operibus bonis, et[1] sanctis exercitiis erudirentur. Quare ergo non conveniret unumquemque Sanctum velle Deum laudari, et[2] cognosci eodem modo, quo sibi datum fuit eum[3] colere et agnoscere, et quare non vellet illa opera[4], in quibus ipse invenit Deum esse in usu apud aliquos, saltem eorum, qui in hac vita eum[5] invocant.

In prima Dominica Quadragesimae, dum optarem et peterem, ex Deo, ut longe a me expelleret omnes inimicos meos accepi hoc responsum dicens: habitatio nostra non est hic sed inimicorum nostrorum. Da operam tu, ut Dominus te evellat[6] a locis inimicorum tuorum, tua enim habitatio non est hic, hic autem est ipsorum locus. Hoc quoque dum dicerem officium meum, et aptarem horologium, absque ulla necessitate venit in mentem meam[7], ut Deo[8] quaererem gratiam, qua

_______________

  1. et] ac MF
  2. et] ac MF
  3. eum] ipsum MF
  4. opera] add. bona MF
  5. eum] ipsum MF [p. 616]
  6. evellat] elevet MF
  7. meam] add. id est MF
  8. Deo] a Deo MF