Page:FC 1042.djvu/331

From GATE
This page has not been proofread



f. 158r



In die, qua mihi contigit caelebrare faestum relictum de Beata Marina[1] Virgine, et Martire, ego coepi ex occasione lectionum ipsius magnam fidem, quod ipsa multum posset[2] apud sanctos Angelos, et multum[3] contra malos, quorum templa non poterant consistere contra ipsam[4], nec ipsa idola Demoniorum. Sancta Marina contra malignos spiritus etc. Concepi igitur in missa magnum propositum invocandi illam contra malignos spiritus, proposui quoque me habiturum huiusmodi desiderii rationem omnibus secundis feriis in quibus soleo facere specialem[5] memoriam Angelorum bonorum, sicut enim iuvat invocare bonos Angelos, et fieri devotum ipsorum, ita quoque iuvabit tali die specialiter invocare Angelos etc. invocare gratiam, et auxilium Dei, et ipsorum contra malignos spiritus, qui tam multis modis nos agitant[6], decipiunt, et perdunt. Utinam igitur semper mihi adsit favor huius Beatissimae Virginis (cuius festum

_______________

  1. Marina] Martina MF
  2. posset] possit MF
  3. multum] multa MF
  4. non ... ipsam] ante ipsam consistere non poterant MF
  5. specialem] spiritualem MF
  6. agitant] add. et MF [p. 617]