Page:FC 1042.djvu/328

From GATE
Revision as of 08:56, 31 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 156v



Sanctae Virgines, quae maximo studio operam dederunt, ut in se ipsis edificarent templum sanctum in Spiritu Sancto, et voluerunt fieri vasa sanctitatis ad placendum sponso suo Iesu Christo, cui se devoverant, ipsae inquam tales animae maxime optant, ut nos omnes ornemur in nobis, et ut in omni sanctitate, et[1] Iustitia liberati a maculis, quae displicent oculis divinis, ut placeamus Deo nostro, unde fit[2], quod[3] sollicitae sint hae virgines pro nobis dum huiusmodi gratias per ipsarum postulationem[4] postulaverimus. invocare Sanctos iuxta ordines et iuxta gratias quibus magnificati sunt etc. Alii quoque Sancti convenienter invocari possunt unusquisque iuxta ordinem suum, et iuxta viam meritorum, et gratiarum, in quibus magnificati sunt a Deo in hac vita, et per quae consequti sunt gloriam sempiternam in Christo Iesu Domino suo, et nostro. Deus enim hunc ordinem non tollit a sanctis suis, qui est, ut unusquisque velit Deum suum omnibus communicatum. Alius autem alio diver=

_______________

  1. et] ac MF
  2. fit] fiet MF
  3. quod] ut MF
  4. postulationem] intercessionem MF