f. 156r
et
sic[1]
ad primum
fontem[2],
et[3]
terminum, formamque omnium rerum per alios fines mediatos, ac per formas mediatas.
Primus a quo Pater est primus per quem filius.
Primus autem, in quo Spiritus Sanctus.
Pater quidem, a quo omne esse creatum est, Filius per quem omnia fiunt, et Spiritus Sanctus in quo omnia perficiuntur.
Haec quidem attributiue intelligenda sunt, quia unicum principium omnium
creaturarum[4],
et factorum et perfectorum
principium[5]
sunt Pater, et Filius et Spiritus Sanctus, a quo uno principio processerunt omnia, et per quod administrantur omnia, et in quo subsistunt omnia, quod sit benedictum in saecula
etc.[6]
In festo beatae Scolasticae Virginis ego celebraui
Missam[7],
et pro me ipso.
Hic ego notaui, et sensi esse, per quam necessarium, et ualde conueniens, ut in similibus festis sanctarum virginum quaerantur gratiae quae faciunt ad propriam perfectionem. Ipsae enim
_______________